Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
< >
page |< < (580) of 677 > >|
596580GNOMONICES gio, quos nimirum vmbrę extremitas percurrit, cum Sol in illis punctis Zodiaci exiſtit, eadem
arte, qua arcus ſignorum deſcripſimus.
Immo propoſito die primo cuiuſque menſis, vel alio
11Deſcriptio at-
cuum, quos vm
bra percur@it
quolibet die
Menſis propo-
ſito.
quouis, ſi quæratur locus Solis illo die in Zodiaco, eiuſq́ue declinatio, ducatur autem &
radius
illius puncti Zodiaci, quem Sol occupat, habita ratione declinationis dicti puncti, ex puncto D,
prædictę figuræ radiorum Zodiaci, deſcribetur eadem ratione in horologio linea quædam infle-
xa, quam vmbræ extremitas percurrit die illo propoſito.
Hac via deſcribi poterunt in eodem ho-
22Deſcriptio die-
rum feſtorum
in horologio.
rologio dies feſti ſanctorũ, hoc eſt, lineæ quædam in flexæ, quas vmbra ſtyli illis diebus percurrit:
Immo & paralleli ciuitatum intra duos tropicos poſitarum eadem ratione deſcribentur, ſi eorum
radii ducantur, &
c.
HIS autem omnibus arcubus, ſiue lineis inflexis, aſcribi poſſunt characteres ſignorum, dies
33Quid aſcribi
poſſit arcubus
ſignorum in ho
@ologio delinea
tu@.
4410 menſium, in quibus vmbræ extremitas illos percurrit, necnon tempus ortus Solis;
dierum, &
crepuſculorum magnitudines, &
alia huiuſmodi; Vt in horologiis Italico, & Babylonico, de qui-
bus paulo infra agemus, tempus meridiei, &
c. In huius verò rei gratiam ducendæ ſunt quædam
lineæ parallelæ ipſi lineæ meridianæ tam ad ſiniſtram partem, quàm ad dexteram:
quæ quo remo
tiores erunt à meridiana linea, eo maiori temporis ſpatio vmbra gnomonis in horologio excipie-
tur, vt in horologio huius cap apparet.
TANDEM quoniam Sol à ♑, per ♈, aſcendit vſq; ad ♋; à ♋, vero per ♎, vſque ad ♑, de-
ſcendit, apponi poterunt prope ſex priora ſigna, hęc verba, ASCENSVS SOLIS;
iuxta ve-
rò poſteriora, hæc, DESCENSVS SOLIS.
5520
DE ARCVBVS LONGITVDINVM DIERVM
in eodem horologio horizontali deſcribendis. CAP. III.
SICVT in præcedenti capite arcus deſcripſimus, quos extremitas vmbræ ſtyli percurrit, Sole
in ſignorum initijs, vel in alio quouis puncto Zodiaci exiſtente, ita nunc alios arcus delineabi-
mus, quos eadem vmbra deſcribit, cum dies artificialis cõtinet numerum horarum propoſitum,
368[Figure 368] vt 10.
vel 11. vel 13. & c. Hi autem
arcus deſcribuntur non aliter, atq;
arcus ſignorum, dummodo loco
radiorum ſignorum in figura radio
6630 rum Zodiaci cap.
antecedentis du-
cantur radii longitudinum dierum
ex puncto D.
Qui quidẽ radij lon-
gitudinum dierum ducentur hoc
artificio.
Ducta recta A B, deſcri-
77Quo pactoradij
lo @gitudinum
dierum deſcri-
bantur.
batur ex A, arcus circuli C B D, in
quo à puncto B, vtrinque numere-
tur arcus complementi altitudinis
poli vſquead puncta C, &
D. Du-
cta deinde recta C D, rectam A B,
8840 ſecante in E, deſcribatur ex centro
E, &
interuallo E C, vel E D, circu-
lus, quo diuiſo in 48.
partes æqua-
les, coniungantur quælibet duo
puncta à C, vel D, æqualiter remo-
ta lineis rectis ſecantibus rectam
C D, in punctis, per quæ ex A, rectæ emiſſæ erunt radij longitudinum dierum, indicabuntq́ue de-
clina tiones illorum parallelorum, quorum arcus diurni dictas dierum longitudines comprehen-
dunt:
ita vt recta A D, ſit radius arcus diurninullius horæ, hoc eſt, radius illius paralleli, qui ſem
per occultorum eſt maximus, proximè ſequens linea ſit radius arcus diurni horæ vnius, inſequens
9950 horarum duarum, &
c. adeò vt radius Aequatoris A B, ſit horarum 12. & A C, horarũ 24. hoc eſt,
radius paralleli illius, qui ſemper apparentium maximus eſt.
Deſcripſimus hoſce radios longitu-
dinum dierum hic ſeorſum, &
non in figura radiorum Zodiaci antecedentis cap. ne multitudo
linearum confuſionem pareret.
Vt igitur arcum longitudinis cuiuſcunque diei deſcribamus, ſu-
mendus eſt arcus in hac figura inter B, &
radium propoſitum, eiq́ue ſimilis abſcindendus ex arcu
N O, in figura radiorum Zodiaci cap.
præcedentis, initio facto à radio Aequatoris. Quod facile
@iet, ſi in figura radiorum Zodiaci deſcribatur arcus ex D, puncto ad interuallum ſemidiametri
A B, arcus C B D, figuræ huius cap.
Tunc enim arcui inter B, & radium propoſitum ſumendus
eſt in arcu deſcripto in figura radiorum Zodiaci arcus æqualis, &
per finem huius arcus ex D, li-
nea ducenda occultè pro radio illius diei.
Hæc enim linea auferet ex arcu N O, arcum ſimi-
lem, &
c. Ex hoc autem radio deſcribetur arcus illius diei, ſicut ex radijs ſignorum arcus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index