Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (171) of 672 > >|
599171De Cometis. cipientem comprehendentemque naturam oriuntur in agris
aut locuſtarum agmina, aut varii generis Inſecta, quę herbas
&
fruges depopulantur. Pertinere autem non poſſe hujuſmodi
ærumnas ad Cometam niſi diſſolutum, manifeſtum videtur
ex hiſtoricorum monimentis, quibus conſignatam habemus
memoriam calamitatum, quę anno conſequente provincias
afflixerunt.
Dand. Hinc ſatis apertè conſtat, quàm vani futileſque ſint
Aſtrologi certis Provinciis timorem iniicientes ſuis prædictio-
nibus, quaſi cladem illis illaturus ſit Cometa:
Tum quia prorſus
ignorant, ex quonam halituum genere &
complexione confla-
tus fuerit Cometa, ut in eoſdem reſolvatur, &
calamitatem
pariat;
neque enim exhalationes omnes ſivè ſimplices, ſivè
complexę ejuſdem ſunt naturę &
efficacitatis, neque de illis
certa conjectura ſumi poteſt ex Cometę luce, quę pluribus ex
Cauſis ſimilis eſſe poteſt in diverſę naturę Cometis.
Tum quia
nihil incertius, nihil fallacius, quàm definire velle, quâ demum
in regione futurum ſit, ut ſubſideant diſſipati Cometę halitûs,
quos ventorum impulſioni obnoxios eſſe negare non poſſumus:
Si enim Vento Africo invectas angues in Ægyptum ex vaſti-
tate Lybię, ut narrat Cicero de Nat.
& Locuſtarum agmina à
ventis huc &
illuc translata legimus, quid prohibet, ne impen-
dentes Italię Cometarum halitûs à ventis aliorſum rapiantur,
&
à nobis omnem, ſi qua futura eſſet, mobiles ventorum
animæ avertant calamitatem?
Certè Cometam anni 1559. ſub-
ſecutæ ſunt mortes Pauli IV.
Papæ, Henrici Secundi Regis
Galliarum, Regum Angliæ, Luſitaniæ, Danię, Ducis Vene-
torum, Herculis Ducis Ferrariæ, &
quindecim Cardinalium.
Mihi ſanè probabile non eſt tam multas tamque diſſitas regio-
nes pervagatos fuiſſe infeſtos illius Cometę halitûs;
Certumque
videtur prædici non potuiſſe imminens tot Principibus fatum.

Cur enim Principibus potiùs, quàm vulgaribus hominibus
nociturus credatur Cometa?
Mors eſt naturę debita, non,
dignitati;
hæc autem ſivè eligentium ſtudio ac favore conſe-
ratur, ſivè hæreditario jure obveniat, aut proximè aut remotè
pendet ex arbitrio alieno;
quod utique Cometarum veneficiis
obnoxium conſtituere poteſt neminem, qui ſecurus Cometam
aſpexiſſet, niſi Princeps fuiſſet.
Neque ſatisfaciunt, qui Prin-
cipes delicatè ac molliter vivere aſſerunt, ideóque &
valetudine
&
naturâ imbecilliores factos faciliùs in graves atque lethales
morbos à Cometarum halitibus excitatos delabi:
Nam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index