Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
51
51 (24)
52
52 (25)
53
53 (26)
54
54 (27)
55
55 (28)
56
56
57
57 (30)
58
58 (31)
59
59 (32)
60
60
< >
page |< < of 434 > >|
60 12[Figure 12]
HOROLOGII OSCILLATORII
PARS PRIMA,
Deſcriptionem ejus continens.
FIGURA adſcripta horologium à latere inſpiciendum præ-
11TAB. II.
Fig. 1.
bet, ubi primum laminæ binæ ſunt A A, B B, ſemipe-
dali aut paulo ultra longitudine, latæ pollices duo &
ſemis,
quarum anguli quatuor columellis coaptantur, ut ſesquipol-
lice inter ſe diſtent.
His laminis rotarum præcipuarum axes
utrinque inſeruntur.
Prima atque infima eſt quæ notatur C,
dentibus 80 inciſa, cujus axi orbiculus quoque D affixus
eſt, aculeis ferreis aſper, ut funem cum appenſis ponderi-
bus contineat, quæ qua ratione ordinentur poſtea dicetur.
Ponderis itaque vi rota C vertitur; hæc movet proximum
tympanum E dentium octo, unáque rotam F eodem axe hæ-
rentem, cui dentes 48.
Hanc excipit tympanum aliud G,
&
in eodem axe rota H, quibus dentium numerus idem qui
tympano rotæque præcedenti.
Sed hæc rota ejus eſt generis
quas à forma coronarias vocant artifices noſtri.
Hujus den-
tibus agitatur tympanum I ſimulque rota K, quæ eodem
axe tenetur, ad perpendiculum erecto.
Tympano dentes 24;
rotæ 15, atque hi ad inſtar ſerræ dentium inciſi.
Supra me-
diam rotam K transverſus jacet axis pinnatus L M, cujus
extrema ſuſtinent hinc inde gnomones N Q &
P, ſeorſim
affixi laminæ B B.
Notanda vero in gnomone N Q pars de-
orſum prominens Q, quæ oblongo foramine patens trans-
mittit axem L M, ſimulque retinet eum quem rotæ K tym-
panoque I communem eſſe diximus, inferiori ſui parte gno-
moni R innitentem.
In lamina B B foramen amplum excava-
tum eſt, quo ultra ipſam extendatur axis pinnatus L M, qui
ſubtili cuſpide inſertus gnomoni P, liberius ita movetur quam
ſi ab ipſa lamina B B ſuſtineretur ſimulque ultra eam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index