Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
51
51 (37)
52
52 (38)
53
53 (39)
54
54 (40)
55
55 (41)
56
56 (42)
57
57 (43)
58
58 (44)
59
59 (45)
60
60 (46)
< >
page |< < (46) of 795 > >|
6046DISSERTATIO ces in XXI. Experimento. Ex quibus ergo Experimentis abunde patet
corollarium elicitum:
attamen volui id ulterius confirmare, ſumſique
acum rotatilem, ſive verſorium, vulgo cen Compas naalde, non affrictam
Magneti, obſervavi in quanam diſtantia â Magnete in cipiebat rotari
moto Magnete, dein acum affricui Magneti, quæ viribus imprægnata
inſtar alterius Magnetis ſe habebat, hæc acus cardiniſuo impoſita con-
vertebatur ad diſtantiam 4.
pedum â Magnete rotundo, No, cum
antea ad diſtantiam 9.
pollicum nondum convertebatur. Quam-
obrem hoc Corollarium ſatis demonſtratum erit;
atque ſimul in eo li-
quet, Magnetem vim ſuam ex ſe emittere extrorſum ad majorem
diſtantiam, quam Ferrum purum, id autem vires ad majus inter-
vallum ejaculare, poſtquam Magnetem attigit.
Corol. 4. Omnia autem hæc Experimenta inſtituta ſunt, ut ex-
plorarem quænam proportio inter vim attrahentem Magnetis &
di-
ſtantias daretur;
quod ſi Experimentum XVII. ante oculos pona-
mus, atque examen incipiamus a diſtantia 12.
linearum uſque ad
3.
lineas, animadvertemus numeros, exprimentes magnitudinem
attractionis, eſſe fere in ratione inverſâ diſtantiarum, a quâ pro-
portione tamen abludunt attractiones in minoribus &
in majoribus
diſtantiis obſervatæ, incipiamus enim calculum a diſtantia 12.
li-
nearum, minorem verſus pergendo, tum numeros in inverſa ratione
diſtantiarum erutos deprehendemus ſequentes.
11
Diſtantiæ \\ in Lineis # Numeri \\ juxta Calculum # Attractiones \\ obſervatæ
12 # 35 # 35
11 # 38 {1/11} # 37
10 # 42 # 43
9 # 46 {2/3} # 47
8 # 52 {1/2} # 57
7 # 60 # 66
6 # 70 # 76
5 # 84 # 96
4 # 105 # 109
3 # 140 # 131
Si in reliquis diſtantiis numeri ope calculi inventi tam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index