Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
61
61 (41)
62
62 (42)
63
63 (43)
64
64 (44)
65
65 (45)
66
66 (46)
67
67 (47)
68
68 (48)
69
69 (49)
70
70 (50)
< >
page |< < (41) of 530 > >|
6141DE ARCHITEC. LIB. II. mos grumos è terra. Ita hyemes calidiſsimas, æſtates frigidiſsimas effi-
ciunt tectorum ratione.
Nonnulli ex vlua paluſtri componunt tuguria
tecta.
Apud cæteras quoque gentes & nonnulla loca, pari ſimiliq́; ratio-
ne, caſarum perficiuntur conſtítutiones.
Non minus etiam Maſsiliæ ani-
maduertere poſſumus ſine tegulis ſubacta cum palleis terra tecta, Athe-
nis Areopagi antiquitatis exemplar ad hoc tempus luto tectum.
Item in
Capitolio commonefacere poteſt &
ſignificare mores vetuſtatis Romuli
caſa in arce ſacrorum, ſtramentis tecta.
Ita his ſignis, de antiquis inuen-
tionibus ædificiorum, fic ea fuiſſe ratiocinantes poſſumus iudicare.
Cùm
autem quotidie faciendo tritiores manus ad ædificandum perfeciſſent, &

ſolertia ingenia exercendo per conſuetudinem ad artes perueniſſent, tum
etiam induſtria in animis eorum adiecta perfecit, vt qui fuerunt in his
ſtudioſiores, fabros eſſe ſe profiterentur.
Cùm ergo hæc ita fuerint primo
conſtituta, &
natura non ſolum ſenſibus ornauiſſet gentes, quemadmo-
dum reliqua animalia:
ſed etiam cogitationibus & conſilijs armauiſſet
mentes, &
ſubieciſſet cætera animalia ſub poteſtate, tunc verò èfabrica-
tionibus ædificiorum gradatim progreſsi ad cæteras artes &
diſciplinas,
è fera agreſtiq́;
vita, ad manſuetam perduxerunt humanitatem. Tum au-
tem inſtruentes animosè &
proſpicientes, maioribus cogitationibus ex
varietate artium natis, non caſas, ſed etiam domos fundatas ex lateritijs
parietibus, aut è lapide ſtructas, materiaq́;
& tegula tectas perficere cœpe-
runt:
deinde obſeruationibus ſtudiorum euagantibus iudicijs, ex incertis
ad certas ſymmetriarum rationes perduxerunt:
poſteaquam animaduer-
terunt profuſos eſſe partus ab natura materiæ, &
abundantem copiam ad
ædificationes ab ea comparatam, tractando nutriuerunt, &
auctam per
artes ornauerunt voluptatibus ad elegantiam vitæ.
Igitur de his rebus,
quæ ſunt in ædificijs ad vſum idoneæ, quibusq́;
ſint qualitatibus, & quas
habeant virtutes (vt potero) dicam.
Sed ſi quis de ordine huius libri di-
ſputare voluerit, quòd putauerit eum primum inſtitui oportuiſſe:
ne pu-
tet me errauiſſe, fic reddam rationem.
Cùm corpus Architecturæ ſcri-
berem primo volumine, putaui quibus eruditionibus &
diſciplinis eſſet
ornata exponere, finireq́;
terminationibus eius ſpecies, & è quibus rebus
eſſet nata dicere:
itaque quid oporteat eſſe in Architecto ibi pronuncia-
ui.
Ergo in primo de artis officio: in hoc de naturalibus materiæ rebus,
quem habeant vſum, diſputabo.
Nanq; liber hoc non profitetur, vnde
Architectura naſcatur, ſed vnde origines ædificiorum ſint inſtitutæ:
&
quibus rationibus enutritæ &
progreſſæ ſint gradatim ad hanc finitio-
nem.
Ergo ita ſuo ordine & loco huius erit voluminis conſtitutio. Nunc
reuertar ad propoſitum, &
de copijs, quæ aptæ ſunt ædificiorum perfe-
ctionibus, quemadmodum videantur eſſe ab natura rerum procreatæ,
quibusq́;
mixtionibus principiorum congreſſus temperentur, ne

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index