Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
61
61 (47)
62
62 (48)
63
63 (49)
64
64 (50)
65
65 (51)
66
66 (52)
67
67 (53)
68
68 (54)
69
69 (55)
70
70 (56)
< >
page |< < (47) of 361 > >|
6147SECTIO TERTIA. hypotheſis locum amplius habere non poſſet, ſinimium orificium iſtud auge-
retur
.
Dein patet quoque, cum aquæ per tubum verticalem in fig. 18. effluunt,
earum
fiuxum accelerai à longitudine hujus tubi auctâ:
poſſet tamen hæc
quoque
ita augeri, ut tandem aquæ deſinant eſſe continuæ in tubo, quin po-
tius
in columnas dividantur, quod fiet, ſi tubus longitudinem habeat plus
quam
triginta duorum pedum aut minorem etiam, ſi ſimul amplitudine creſcat
verſus
M N;
ita ſi orificium M N duplum ſit orificii alterius F G, non poterit lon-
gitudo
majoreſſe quam octo pedum, ſine periculo ſubſecuturæ aquarum ſepara-
tionis
in ſuprema tubi parte, quam rem alibi demonſtrabo:
ſed eſt alia inſu-
per
cauſa præter nimiam tubi longitudinem, quæ aquæ ſeparationem produ-
cere
poteſt, nempe quod altitudo aquæ C E H D minor ſit, quam ut ſat
cito
in tubum irrumpere poſſit, quo fit, ut aër una cum aqua ſimul ſuperne
influat
, dum ſuperficies aquæ formam cataractæ ſeu infundibuli cavi aſſumit,
ſic
ut non totum orificium F G aqua obtegatur;
Hæc quidem res facit, ut
aqua
minori copia effluat, non autem ut minori velocitate, quod poſterius
putavit
Auctor quidam Italus, nomine Carolus Fontana, qui hác de re Lin-
guâſua
vernacula ita ſcripſit:
ſe non vifoſſe, inquit, tant’ acqua, che ba-
ſtaſſe
à mantenere piena detta canna, l’acqua attraherà l’aria dentro di ſe in
tanta
quantità, quanto gli mancherá l’acqua intermettendoſi fra l’acqua
ogni
banda;
la velocità dell’ acqua mancherá tanto, quanto ſará l’altezza
di
tutta l’aria raccolta inſieme che ſarà in eſſa canna.
Rationem ejus, quod
dixi
, non inde velocitatem aquæ diminui poſſe, quilibet perſpicit ex eo, quod
alias
non poſſet aſcenſus poteniialis eſſe æqualis deſ@enſui actuali poteritque res
facili
experimento confirmari, incurvata tubi extremitate M N, ut aquæ ho-
rizontaliter
effluant, &
ex amplitudine jactus velocitas aquæ dignoſci poſſit.
Quomodo autem pro lubitu fieri poſſit, ut nullis mutatis aliis circumſtantiis
aër
aquis circa ſummitatem tubi miſceatur, ſic habe:
fiat nempe parvulum fo-
ramen
in tubo haud procul ab orificio F G (Fig.
18. & 19.) quod ſi autem du-
rante
aquæ fluxu digito obturaveris iſtud foraminulum, aquæ transfluent pu-
, &
ſi removeris digitum, mox aër per foraminulum idem irrumpet ſeque
cum
aqua præterfluente miſcebit.
His intellectis facile erit rationem reddere
Phænomenorum
, quæ in caminis ſeu fumi-ductibus obſervantur, fumus
enim
altum petit, quia aëre levior eſt, quod conſtat experimentis de fumo
in
vacuo, ubi deſcendiſſe viſus fuit, ſumtis:
idem igitur eſt de fumo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index