Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
61
61 (35)
62
62 (36)
63
63 (37)
64
64 (38)
65
65 (39)
66
66 (40)
67
67 (41)
68
68 (42)
69
69 (43)
70
70 (44)
< >
page |< < (36) of 376 > >|
6236M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA verſus quinque palmorum, pentadoron, quod quatuor, tetradoron dicitur:
et quae ſunt publica opera, pentadoro, quae privata, tetradoro ſtruuntur.
Fiunt autem cum his lateribus ſemilateres; qui cum ſtruuntur, una
parte lateribus ordines, altera ſemilateres ponuntur:
ergo ex utraque par-
te ad lineam cum ſtruuntur, alternis coriis parietes alligantur:
et medii
lateres ſupra coagmenta collocati, et firmitatem et ſpeciem faciunt utraque
parte non invenuſtam.
Eſt autem in Hiſpania ulteriore Calentum, et Ma-
χilua , et in Aſia Pitane, ubi lateres cum ſunt ducti et arefacti, pro- jecti natant in aqua.
Natare autem eos poſſe ideo videtur, quod terra eſt,
de qua ducuntur, pumicoſa:
ita cum eſt levis aëre ſolidata, non recipit
in ſe nec combibit liquorem.
Igitur levi raraque cum ſit proprietate,
nec patiatur penetrare in corpus humidam poteſtatem, quocunque
pondere fuerit, cogitur ab rerum natura (quemadmodum pumex) uti ab
aqua ſuſtineatur.
Sic autem magnas habent utilitates, quod neque in
aedificationibus ſunt oneroſi, et cum ducuntur, a tempeſtatibus non diſ-
ſolvuntur.
CAPUT IV.
De Arena.
In caementitiis autem ſtructuris primum eſt de arena quaerendum, ut ea
ſit idonea ad materiem miſcendam, neque habeat terram commixtam,
Genera autem arenae ſoſſitiae ſunt haec, nigra, cana, rubra, carbunculus.
Ex
his quae in manu confricata ſecerit ſtridorem, erit optima:
quae autem ter-
roſa ſuerit, et non habebit aſperitatem, item ſi in veſtimentum candi-
dum ea conjecta ſuerit, poſtea excuſſa vel icta, id non inquinaverit, ne-
que ibi terra ſubſiderit, erit idonea.
Sin autem non erunt arenaria, un-
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index