Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
61 47
62 48
63 49
64 50
65 51
66 52
67 53
68 54
69 55
70 56
71 57
72 58
73 59
74 60
75 61
76 62
77 63
78 64
79 65
80 66
81 67
82 68
83 69
84 70
85 71
86 72
87 73
88 74
89 75
90 76
< >
page |< < (48) of 795 > >|
6248DISSERTATIO
Sunt attractiones obſervatæ a linea 11. ad 1. majores quam cal-
culus indicat, ſed in diſtantia 1.
lineæ minores ſunt, quæ anoma-
lia procul dubio oritur a vi attrahente &
repellente, quæ ambæ ſimula-
gunt in ferrum, atque proportionem conſtantem turbant.
Ecce
veró numeros ex Experimento XVIII.
ſubductos juxta rationem in-
verſam diſtantiarum, in quibus eadem anomalia locum habet.
11
Calculus ad \\ Linearum # diſtantiam \\ dat grana # Obſervatio \\ dat grana
12 # 61 # 61
11 # 66 {6/11} # 70
10 # 73 {1/5} # 84
9 # 81 {1/3} # 106
8 # 91 {1/2} # 121
7 # 104 {4/7} # 140
6 # 122 # 164
5 # 146 {2/5} # 201
4 # 183 # 229
3 # 244 # 285
2 # 366 # 361
1 # 732 # 472
Quantum igitur conjectando aſſequi poſſum, vires Magnetum
ſe invicem attrahentes &
repellentes erunt in ratione inverſa di-
ſtantiarum;
aut in proportione huic proxima; & quia Magnetes
ſimul ſe attrahunt &
repellunt, Experimenta priora Capitis primi
non poſſunt non exhibere numeros, attractionem exprimentes,
in proportione inconſtanti, cum nequaquam ſolam attractionem
vel repulſionem oſtendant;
nequaquam igitur in tam alta proportio-
ne, veluti duplicata aut triplicata intervallorum, vires Magnetum de-
creſcent, uti a nonnullis creditum fuit.
Coroll. 5. Præterea ex memoratis Experimentis colligimus, non fieri
attractionem ferri ad Magnetem in proportione magnitudinis ſuperfi-
ciei, quæ Magneti opponitur;
ſed etiam dati hic maximum aliquid
&
minimum. Nam in Exp. XIX. ſuperficies F pedis armaturæ
obvertebatur Magneti, vid.
Tab. 6, fig. 4. reliqua ſuperficies

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index