Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (194) of 672 > >|
622194Diſſertatio Sexta. ſi diſſipatę aliò transferantur, fieri poteſt, ut eędem cum aliis
particulis concurrant ad novi alicujus corporis compoſitionem
&
conformationem; ac proinde, cum non ſemper opus ſit novis
expirationibus, non eſt defutura Solaris virtus influens in hæc
inferiora.
Quamquam non video, cur in perenni aëris atque
ętheris agitatione Solares expirationes aliarum naturarum,
nexu ſolutę nequeant ad Solem redire, æquè ac terreni halitûs
perpetuo quodam circuitu migrant &
remigrant. Quia autem
fruſtra &
ſinè causâ quid facere, dignum Deo non eſt, quò
ſpectare dicamus illam ferè menſtruam Solis converſionem
circà ſuum axem obliquo motu annuo convolutum, niſi ut
diverſi generis expirationes tùm Tellus, tùm cęteri Planetę
recipiant, dum aliam atque aliam faciem Sol obvertit?
Niſi
enim diverſa aliqua utilitas ex illâ converſione conſequeretur,
motus hujuſmodi circa axem videretur ſupervacaneus, cum
ſimilem lucem, ſimilemque caloris virtutem Sol emitteret.
Grad. Solem aſtrorum obtinere principatum, nemo eſt, qui
neget:
idque non eò tantum, quòd illius candor illuſtrior ſit
quàm ullus ignis, &
oculis blandiatur cuncta ſuâ luce luſtrans
&
complens, ſed quia maximè ab illo pendere rerum ortum,
&
interitum Philoſophi putant, homo enim hominem generat, &
Sol, ait Ariſtoteles 2.
Phyſ. text. 26. nec utique ſolâ luce. Quòd
ſi reliqui Planetę, quamvis propriâ luce carentes, naturam,
habent quiſque ſuam, quâ tantos motûs mutationeſque, ut
communis fert opinio, in his inferioribus moliuntur, ſuam
quoquè Soli naturam pręter lucem concedere ęquum videtur:
id quod ſtellis fixis ęquè convenire cenſendum eſt, etiamſi lucis
primo die conditę fulgore inſignitis.
Quid enim fuerit afflatus
ex aſtris terram ita movens, ut illam fœcundam plurimarum
rerum parentem efficiat, preter particulas, quas expirant, &
in
terram uſque demittunt?
Niſi fortè Influxuum notioni nihil
præter vocabulum reſpondere dicamus:
nihil verò niſi voces
accipimus ab iis, qui aut adſtruunt, aut aſſertione approbant
in ſideribus Qualitates Occultas quaſdam, quibus efficientiam
tribuant.
Occultum ſi dicant id, cui nondum eſt impoſitum,
proprium nomen, aut cujus naturam non omninò perſpectam
habemus, adhoc Occultarum Qualitatum aſylum ſemper
ignorantiæ patet perfugium;
nulla enim adhuc excuſa ſunt tot
verbis referta lexica, quot res complectitur Univerſitas, nihil-
que ante oculos ipſos poſitum habemus, cujus proprietates ſin-
gulæ innotuerint.
Cæterùm huic verbo, cum Qualit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index