Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (200) of 672 > >|
628200Diſſertatio Sexta. apertam Atmoſphœræ, atque terræ notitiam iis concedam:
aſtrorum enim facultas excitare poteſt terrenos halitûs, eoſque
in ſuperficiem evocare, atque iis aërem implere:
hanc autem
vim aſtris concedendam frequentia experimenta docere potue-
runt.
Grad. Caſu veros vates eſſe poſſe ultrò affirmo. Mihicertè
compertum eſt (neque vos fortaſſe latet) ſodales quoſdam,
non multæ ſcientiæ homines, ſed multi joci, aliquando con-
veniſſe, &
ſingulis anni proximè futuri diebus pro ſingulo-
rum arbitratu, omninò inconſultis aſtris, ſuam tempeſtatem
aſſignâſſe, nec ullius Aſtrologi Ephemeridem tàm bellè ipſi
tempori congruiſſe:
Quinimmò & contigit Aſtrologi ſervum,
cum ab hero Ephemeridem Typothetę deferendam accepiſſet,
omninò contrariam ſibi deſcripſiſſe, ut quam diem herus ſe-
renam promitteret, ille turbidam pronuntiaret, feliciore,
eventu, ſecum reputans, ſi herus gauderet, quoties duo-
rum ſaltem aut trium hebdomadæ dierum tempeſtatem ſuâ
conjecturâ aſſecutus fuiſſet, ſibi contraria pręnuntianti qua-
tuor aut quinque dies reſponſuros.
Non igitur eventis, ſed
argumentis &
rationibus oporteret, quare quidque ita ſit,
docere.
Equidem puer incidi in codicem, ubi inter cętera,
divinandi documenta quærebatur, uter conjugum prior diem
ſuum obiturus eſſet;
atque collatis in ſummam literis utriuſ-
que vocabulum componentibus, ſi numerus par fuiſſet, dice-
batur uxor præceſſura, ſin autem impar, maritus viduita-
tem conjugi relicturus.
Illicò curioſus, quotquot matrimo-
nia, inter conſanguineos, affines, amicos, morte diſſoluta
noſſem, cœpi ad hoc examen revocare, utriuſque nominis li-
teras numerando, tàmque exactè præſcriptæ regulæ congrue-
bat eventus, ut mihi non modicè gratularer:
non tamen diù
deſipui;
videbam ſcilicet nimis voluntariè imponi nomina,
infantibus, quorum deinde connubia ex multis fortuitis pen-
dent:
præterquam quod divinatio illa latinis vocabulis alliga-
batur.
Si eventus veritatem aſſereret pręceptis divinandi,
Artemidorus oraculi loco erit ſomniorum interpretibus;
ali-
quando enim non ſunt falſi conjectores:
Antiquorum Aruſ-
picina, Hæbreorum Rota Divinatoria ex quatuor concentri-
cis circulis, Libanii Alectriomantia à tritici granis juxtà Al-
phabeti Gręci literas ordine poſitis &
gallo oblatis, ut quæ
grana comederet, literas indicarent quęſiti nominis;
vanita-
tem non redolebunt;
quia nonnunquam reſpondit eventus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index