Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
61
61 (55)
62
62 (56)
63
63 (57)
64
64 (58)
65
65 (59)
66
66 (60)
67
67 (61)
68
68 (62)
69
69 (63)
70
70 (64)
< >
page |< < (57) of 778 > >|
6357OPTICAE LIBER II. ſum, aut per ſignificationem: tunc uirtus diſtinctiua comprehendet quantitates corporeitatis e-
ius
per ſecundam argumentationem, præter argumentationem, qua uſa eſt apud uiſionem.
Et ſi-
militer
ſi uirtus diſtinctiua comprehendet quantitatem corporeitatis cuiuslibet partium corpo-
ris
, non comprehendet ipſam, niſi per argumentationem ſecundam, præter argumentationem,
quæ
eſt apud uiſionem.
Quantitates ergo, quas uiſus comprehendit apud oppoſitionem, non ſunt
niſi
quantitates ſuperficierum, & linearum quas determinauimus tantùm.
Et iam declaratum eſt,
[38 n] quòd comprehenſio magnitudinis non eſt, niſi ex comparatione baſis pyramidis radialis
continentis
magnitudinem, ad angulum pyramidis, qui eſt apud centrum uiſus, & longitudinem
pyramidis
, quæ eſt remotio magnitudinis rei uiſæ:
& iam declaratum eſt, [24. 25 n] quòd quæ-
dam
remotiones uiſibilium ſunt certificatæ, & quædam æſtimatæ:
magnitudines autem uiſibili-
um
, quorum remotio eſt certificata, comprehenduntur à uiſu ex comparatione magnitudinum
earum
ad angulos, quos reſpiciunt illæ magnitudines apud centrum uiſus, & ad remotiones eo-
rum
certificatas.
Comprehenſio ergo quantitatum remotionum huiuſmodi uiſibilium erit com-
prehenſio
certificata.
Quantitates autem remotionum uiſibilium, quorum remotio eſt æſtimata,
& non certificata:
comprehenduntur à uiſu ex comparatione magnitudinis eorum ad angulos,
quos
reſpiciunt illæ magnitudines apud centrum uiſus:
& ad remotiones earum æſtimatas & non
certificatas
.
Comprehenſio ergo quantitatum remotionum uiſibilium huiuſmodi, erit compre-
henſio
non certificata.
Cum ergo ſentiens uoluerit certificare quantitatem magnitudinis alicuius
rei
niſæ, mouebit uiſum ſuper illius diametros, & ſic mouebitur axis radialis ſuper omnes partes
rei
uiſæ.
Si ergo remotio rei uiſæ fuerit ex remotionibus maximis: ſtatim apparebit ſenſui laten-
tia
formæ eius, & manifeſtabitur ſentienti, quòd quantitas eius non eſt certificata:
ſi uerò re-
motio
rei uiſæ fuerit ex remotionibus mediocribus:
ſtatim apparebit ſenſui uerificatio uiſionis e-
ius
.
Si ergo axis radialis moueatur ſuper illud, quod eſt in huiuſmodi uiſibilibus: menſurabit
ipſum
uera menſuratione, & comprehendet partes eius, & certificabit quantitates partium eius,
& per motum certificabit quantitatem partium ſuperficiei membri ſentientis, in quam peruenit
forma
illius rei uiſæ, & quantitatem anguli pyramidis, quem reſpicit illa pars.
Et cum ſentiens uo-
luerit
certificare remotionem ſuper corpus reſpiciens remotionem eius, per motum certificabit
quantitatem
corporis reſpicientis remotionem eius, quæ eſt æqualis ſecundum ſenſum longitu-
dinibus
linearum radialium.
Et cum ſentiens certificauerit quantitatem remotionis rei uiſæ, &
quantitatem
anguli, quem continet pyramis, continens rem uiſam:
certificabit quantitatem il-
lius
rei uiſæ.
42. Axis opticæpyramidis, oculo moto immut abilis permanet. 53 p 3.
MOtus autem axis ſuper partes rei uiſæ non erit per gyrationem axis à loco centri, & per
motum
eius per ſe ſuper partes rei uiſæ:
quoniam iam declaratum eſt, [11 n 1 & 7 n] quòd
iſta
linea ſemper eſt extenſa rectè uſque ad locum gyrationis nerui, ſuper quem componi-
tur
oculus, & quòd ſitus eius à uiſu non mutatur, & totus oculus mouetur in oppoſitione rei ui-
ſæ
, & medium loci, qui eſt locus ſenſus uiſus, opponitur cuilibet parti partium rei uiſæ.
Ergo cum
totus
uiſus mouebitur in oppoſitione rei uiſæ:
axis tranſibit per quamlibet partium rei uiſæ: &
tunc
forma cuiuslibet partium rei uiſæ extendetur ad uiſum apud peruentum axis ad ipſam ſuper
rectitudinem
axis:
& erit axis fixus in ſuo loco, & non mutabitur à ſuo loco reſpectu omnium par-
tium
totius oculi:
& erit gyratio eius in ſua diſpoſitione apud motum totius uiſus in loco nerui,
qui
eſt apud concauum oſsis tantùm.
Et cum uiſus uoluerit intueri rem uiſam, & incœperit intue-
ri
in extremitatem rei uiſæ:
erit tunc extremum axis ſuper partem extremam rei uiſæ. Erit ergo in
iſta
diſpoſitione maior pars totius rei uiſæ in parte ſuperficiei uiſus declinante, aut obliqua ab axe
ad
aliquam partem, præter partem, ſuper quam eſt axis:
quoniam forma eius erit in medio eius
& in loco axis in uiſu, & erit reſiduum formæ obliquum aut declinans ad aliam partem ab axe.
De-
inde
quando uiſus mouebitur poſt illam diſpoſitionem ſuper aliam diametrum rei uiſæ:
transfe-
retur
axis ad partem ſequentem illam partem, & forma primæ partis declinabit ſuper alteram u-
bitatem
oppoſitam ubitati, ad quam mouetur axis:
iam deinde non ceſſabit forma declinare, dum
axis
mouetur ſuper illam diametrum, quouſque axis perueniat ad ultimum illius diametri rei ui-
, & ad partem extremam rei uiſæ oppoſitam primæ parti.
Erit ergo forma totius rei uiſæ in iſta
diſpoſitione
obliqua ad ubitatem oppoſitam ubitati, ad quam prius fuit obliqua, præterquam ul-
tima
pars, quæ erat ſuper axem, & in medio uiſus.
Et axis in toto iſto motu erit fixus in ſuo ſitu, &
erit
iſte motus ualde uelox, & in maiori parte eſt inſenſibilis propter uelocitatem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index