Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of contents

< >
< >
page |< < (616) of 677 > >|
632616GNOMONICES ris ad lineam meridianam in eo inuentam) & horologium ipſum eleuetur ex parte boreali ſecun
dum inclinationem plani, ita vt eius linea meridiana cum meridiana linea in plano, quod Hori-
zonti æquidiſtat, inuenta ad partes ſeptentrionis contineat angulum inclinationis:
hac tamen le-
ge, vt in ſuperiori facie plani, quæ ad Zenith, &
meridiem conuertitur, centrum horologii infra
lineam æquinoctialem exiſtat, in inferiori verò, &
boreali ſupra eandem. Ordo horarum hic erit.
In ſuperiori horologio horæ poſt med. noc. ſunt nobis ad horologium verſus boream conuerſis
ad ſiniſtram lineæ meridianæ, &
pomeridianæ ad dexteram eiuſdem, ita vt portio lineæ meridia-
næ à centro verſus æquinoctialem lineam ſignificet horam 12.
meridiei, & reliqua portio à cen-
tro etiam inchoata horam 12.
mediæ noctis, quemadmodum in horologio horizontali. In infe-
riori autem cõtrario modo ſe res habet:
quia horæ poſt med. noc. ſunt nobis ad horologium ver-
1110 ſus auſtrum conuerſis ad dexteram ipſius lineę meridianæ, &
pomeridianæ ad ſiniſtram, ita vt por
tio lineæ meridianæ à centro verſus lineam æquinoctialem indicet horam 12.
mediæ noctis, & re-
liqua portio à centro quoque inchoata horam 12.
meridiei, vt in Verticali horologio ad bo-
ream ſpectante.
ARCVS præterea ſignorum borealium exiſtunt inter centrum, & æquinoctialem lineam in
horologio ſuperiori, &
auſtralium vltra lineam æquinoctialem: In inferiori autem contrario
ſe modo habent.
PRAECEPTVM III.
INCLINATIONE denique plani ſuperante poli altitudinem, ſi altitudo poli ab incli-
2220 natione auferatur, remanebit altitudo poli ſupra planum propoſitum;
ad quam horologium ho-
zontale fabricandum eſt, ex doctrina cap.
1. quod locandum erit, vt pręcedens, hoc excepto, quod
hic in ſuperiori, &
auſtrali facie plani centrum horologij ſtatuendum eſt ſupra lineam æquino-
ctialem, in inferiori verò, &
boreali infra eandem, veluti in Verticalibus horologiis fit. Ordo
horarum idem hic eſt omnino, qui in 2.
pręcepto declaratus eſt.
ARCVS autem ſignorum auſtralium includuntur inter centrum, & æquinoctialem lineam
in ſuperiori horologio, &
Borealium vltra lineam æquinoctialem: At in inferiori oppoſito ſe
modo habent.
PRAECEPTVM IIII.
3330
RVRSVS quando planum horologii ſuperioris borealis, vel inferioris auſtralis, cuius ni-
mirum inclinationis angulus in auſtrum vergit, inclinationem æqualem habet complemento al-
titudinis poli, idem erit eius horologium, quod Aequinoctiale ſuperius, ac inferius cap.
20. de-
ſcriptum.
PRAECEPTVM V.
QVANDO verò eius inclinatio minor eſt cõplemento altitudinis poli, ſi addatur inclinatio
altitudini poli, conflabitur altitudo poli ſupra ipſum planum;
ad quam ſecundum doctrinã cap. 1.
horologium horizontale conſtruendum eſt; quod collocandum erit, vt in 2. præcepto diximus,
niſi quòd hoc horologium eleuandum eſt ex parte auſtrali ſecundum inclinationem plani, ita vt
4440 eius meridiana linea cum linea meridiana in plano, quod Horizonti æquidiſtat, inuenta con-
ſtituat angulum inclinationis ad partes auſtrales, hac inſuper adiecta conditione, vt in ſuperiori,
&
boreali facie plani centrum horologii ſedem habeat ſupra lineam æquinoctialem, at verò in
inferiori, &
auſtrali infra eandem. Ordo horarum hic erit. In horologio ſuperiori, nobis ad
horologium conuerſis, horæ ad dexteram lineæ meridianæ exiſtentes ſunt poſt med.
noc. & quæ
ad eiuſdem ſiniſtram, pomeridianæ;
hac tamen lege, vt portio lineę meridianæ à centro verſus
æquinoctialem lineam notet horam 12.
meridiei, & reliqua portio à centro etiam inchoata horã
12.
mediæ noctis. In inferiori verò, nobis ad horologium conuerſis, horæ à med. noc. reperiun-
tur ad ſiniſtram lineæ meridianæ, &
pomeridianæ ad dexteram, ita tamen vt portio lineæ meri-
dianæ à centro verſus æquinoctialem lineam pertineat ad horam 12.
medię noctis, & portio reli-
5550 qua à centro initium quoque ſumens horam 12.
meridiei indicet.
ARCVS porrò ſignorum borealium ſunt illi, qui continentur in horologio ſuperiori inter
centrum, &
lineam æquinoctialem, qui verò vltra dictam lineam ſunt, ad ſigna auſtralia perti-
nent, vt in horizontali horologio.
In inferiori autem contrario modo res ſe ſe habet.
PRAECEPTVM VI.
SI denique inclinatio plani maior fuerit complemento altitudinis poli, addendum erit incli-
nationis complementum complemento altitudinis poli.
Hac enim ratione coficietur altitudo
poli ſupra planum propoſitum;
ad quam, vt cap. 1. docuimus, horologium horizontale compo
nendum eſt;
quod locari debet, vt in antecedenti præcepto docuimus, hac tamen cõditione, vt in
ſuperiori, &
boreali facie plani centrum horologii ſtatuatur infra lineam æquinoctialem,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index