Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
631
631 (203)
632
632 (204)
633
633 (205)
634
634 (206)
635
635 (207)
636
636 (208)
637
637 (209)
638
638 (210)
639
639 (211)
640
640 (212)
< >
page |< < (204) of 672 > >|
632204Diſſertatio Sexta. alter alterum proxime conſequutus fuerit, quemadmodum
de Eſau &
Jacob Divinæ literæ teſtantur, quos eadem Cœli
configuratio, ſi quid valebat, adeò diſſimiles effinxit:
ſi enim
corpus ſpectemus, qui primus egreſſus eſt, rufus erat, &
totus
in morem pellis biſpidus, vocatumque eſt nomen ejus Eſau:
Protinus
alter egrediens plantam fratris tenebat manu, idcirco appellavit
eum Jacob.
Gen. 25. 25. , hic autem erat lenis, ideóque ut ſeni patri,
cujus oculi caligaverant, appareret Eſau, mater pelliculas bædo-
rum circundedit manibus, &
colli nuda protexit, Gen. 27. 16. Si verò
animi propenſionem attendamus in fratribus adultis, factus eſt
Eſau vir gnarus venandi, &
homo agricola; Jacob autem vir ſimplex
habitabat in tabernaculis.
Eſau jura primogeniti vendidit; Jacob
pręripuit patris benedictionem, abiit pauper paternam domum
relinquens, rediit dives.
Quàm diſpares effectûs in Geminis illis
eadem aſtra protulerunt?
cum non ſolùm ſimul nati ſint, ſed
etiam ſimul concepti;
fuit ſcilicet, ut habetur ad Rom. 9. 10.
Rebecca ex uno concubitu habens Iſaac patris noſtri; adeò ut ad
diverſas Cœli &
aſtrorum poſitiones pro diverſo conceptionis
tempore diſcrimen illud referri nequeat;
neque hinc pateat
ullum Aſtrologis effugium.
Dand. Hujus argumenti vim infringere aut debilitare ha-
ctenus non valuerunt Aſtrologiæ ſectatores, tamque validè
urgentur, ut, quò ſe recipiant, prorſus non habeant.
Nam ſi
eandem aſtrorum poſitionem utrique fratri contigiſſe affir-
ment, aut illa nihil omninò portendebat, &
prędictiones omnes
plenę ſunt inanitatibus atque mendaciis;
aut ſignificatio erat
amphibola, &
de omnibus idem poſſumus ſuſpicari ſemper
incerti, quam in partem detorquenda ſit interpretatio.
Sin
autem ob celerrimum ſiderum motum mutatam fuiſſe confi-
gurationem aſſerant, dum naſcente priore moram trahebat
poſterior, doceant, velim, quàm aptè iſta conveniant cum
cæteris effatis de Aſpectu Platico in Applicatione, &
Deflu-
xu, ubi res ad tenuiſſimum momentum non exigitur, ut in
Aſpectu Partili;
præſertim cum neque tàm exiliter ad calcu-
los revocari Cœlorum motum velint, quin concedant poſtre-
mos quinque gradûs Domûs Antecedentis pertinere poſſe ad
ſubſequentem.
Hinc licèt diurnus ſiderum motus ſit velociſ-
ſimus, attamen Planetarum inter ſe configuratio tàm brevi
temporis ſpatio nullam notabilem ſubire potuit mutationem,
&
ad ſummum qui in extremis Antecedentis Domûs finibus
conſtituti erant, in conſequentem tranſgreſſi ſunt, quin

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index