Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
< >
page |< < (620) of 677 > >|
636620GNOMONICES ra ſatis perſpicuè declarat. Nam verbi gratia, puncto A, horæ 3. inæqualis in circulo ex E, deſcri-
pto accepimus punctum oppoſitum C, duximusq́ue rectam C E A, quæ lineam æquinoctialem
ſecat in D, puncto, per quod recta per H, centrum horologii extenſa ſecat quidem tropicum ♋, in
arcu nocturno in puncto quodam, quod puncto C, dicti circuli in arcu nocturno debetur, vltra
autem H, ſecat eundem tropicum in arcu diurno in F, puncto horæ 3.
inæqualis, & c. Sed idem ho
rologium aptiſſime delineabitur beneſicio ſolius arcus nocturni tropici ♋, in noſtro exemplo.
Ita enim vides rectam ex I, puncto horæ 11. in arcu nocturno tropici ♋, per E, ductã ſecare æqui-
noctialem lineam in L, rectam autem L H, ſecare arcũ nocturnum ♋, in M, puncto horæ 11.
no-
cturnæ.
Si igitur ex M, per horam 5. à med. noc. in arcu nocturno horarum 12. vt conſtat ex ta-
bula 14.
propoſ. 33. lib. 1. ducamus rectam lineam, habebimus horam 11. inęqualem nocturnam,
1110 quæ producta vltra lineam horizontalem dabit etiam horam 11.
diurnam. Eodemq́ue modo re-
liquas horas ducemus.
QVOD ad alteram deſcriptionem attinet, quæ per arcum diurnum horarum 18. & noctur-
num horarum 6.
conficitur, res perſpicua eſt ex ipſa figura.
DE HOROLOGIIS AVERTICALI DECLINANTIBVS,
& ad Horizontem inclinatis. CAP. XXIX.
ILLVD horologium appellauimus initio huius noſtræ Gnomonices à Verticali circulo decli-
nans, &
inclinatum ad Horizontem, quod æquidiſtat circulo maximo, qui nec ad Horizontem,
2220 nec ad Verticalem, nec ad Meridianum rectus eſt, ſed ad omnes hos circulos inclinatus, ita vt per
nullius polos tranſeat, cuiuſmodi ſunt pleraque tecta domorum.
Hoc autem in octo genera di-
ſtribuitur.
Aut enim declinat à meridie in ortum, vel occaſum, ſpectatque ad Zenith, & auſtrũ;
33Horologium à
Verticali dccli-
nans, & ad Ho-
rizontem incli
@atũ, octuplex.
vel declinat à ſeptentrione in ortum, vel occaſum, intueturq́ue Nadir, &
Boream, ita vt lineæ an-
gulum inclinationis, quem cum Horizonte conſtituit, efficientes vergant in Boream verſus occa-
ſum, aut ortum:
Aut declinat à ſeptentrione in ortum, vel occaſum, ſpectatq́ue ad Zenith, & Bo-
ream;
vel declinat à meridie in ortum, vel occaſum, reſpicitq́ue Nadir, & auſtrum, ita vt lineæ
conſtituentes angulum inclinationis, quem efficit cum Horizonte, vergant in auſtrum verſus oc-
caſum, aut ortum:
Quę quidem octo horologia ita nominari poterunt: Superius auſtrale ver-
44Nomina octo
horologiotum
à Verticali de-
clinantium, &
ad Horizontem
inclinatorum.
gens in ortum:
Inferius Boreale declinans in occaſum: Superius auſtrale declinans in occaſum:
5530 Inferius boreale declinans in ortum: Superius boreale declinans in ortum: Inferius auſtrale in
occaſum declinans:
ſuperius boreale in occaſum declinans: Inferius auſtrale declinans in ortum.
Sunt ergo quatuor ſuperiora, quorum duo priora declinant à meridie in ortum, vel occaſum, ſpe
ctantq́ue ad Zenith, &
auſtrum: poſteriora verò duo à ſeptentrione declinant in ortum, vel oc-
caſum, ſpectantq́ue ad Zenith, &
Boream: Item quatuor inferiora, quorum priora duo à ſepten-
trione declinant in ortum, vel occaſum, ſpectantq́ue ad Nadir, &
Boream: duo verò poſteriora
declinant à meridie in ortum, vel occaſum, intuenturq́ue Nadir, &
auſtrum. Atque hæc inferio-
ra deſcribuntur in eiſdem planis, in quibus ſuperiora deſcribuntur, licet in partibus oppoſitis om
nino.
Nam in parte oppoſita plani ſuperioris, quod à meridie v. g. in ortum declinat grad. 45.
reſpicitq́ue Zenith, &
auſtrum, & inclinat ad Horizontem grad. 20. deſcribitur horologium in-
6640 ferius, quod à ſeptentrione in occaſum declinat grad.
45. reſpicitq́ue Nadir, & boream, & incli-
nat ad Horizontem grad.
20. Idemq́ue de aliis iudicium erit. Semper enim eadem eſt declinatio
inferioris horologii, quæ ſuperioris, quamuis non ad eaſdem partes, cum ſuperiore declinante à
meridie in ortum, ſpectanteq́ue ad Zenith, &
auſtrum, inferius declinet à ſeptentrione in occa-
ſum, ſpectetq́ue ad Nadir, &
Boream, & ſic de aliis. Angulus tamen inclinationis horologii in-
ferioris, &
ſuperioris conſtituitur ſemper verſus eandem partem. Nos, vt facilius omnia hæc ho-
rologia deſcribamus, præcepta tantummodo trademus de ſuperioribus deſcribendis.
Ita enim
fiet, vt res tota, quæ aliquantulum difficilis eſt, &
obſcura, planius percipiatur. Deſcriptis autem
horologiis ſuperioribus, nullo negotio ex ipſis inferiora fabricabimus, quemadmodum in Decli-
nantibus à Verticali borealia ex auſtralibus cap.
23. 24. 25. & 26. & in Declinantibus ab Hori-
7750 zonte inferiora ex ſuperioribus cap.
27. deſcripta ſunt. Id quod ex figuris ſequentibus perſpi-
cuum fiet.
ITA igitur rem exequemur. In plano horologii aſſumpto vtcunque loco ſtyli in K, ducantur
88Conſtructio ho
rologii Aſtrono
mici à Verticali
declinantis, &
ad Horizontem
fimul inclinati.
per K, duæ rectæ A B, C D, ſeſe in K, ſecantes ad angulos rectos:
vel ſi planum ſtabile ſit à Verti-
cali declinans, &
ad Horizontem inclinatum, ducatur beneficio libellæ, & perpendiculi per K, re-
cta A B, Horizonti æquidiſtans, quam C D, in K, ſecet ad rectos angulos.
Sumpta autem in A B,
longitudine gnomonis quacunque K β, ſiue ad dextram rectæ C D, ſiue ad ſiniſtram, deſcribatur
ex β, verſus C D, arcus circuli, in quo numerata inclinatione plani ad Horizontem, (quam in pri
ma figura ponimus eſſe grad.
20. In ſecunda grad. 70. In tertia grad. 51. Min. 51. In quarta gr. 30.
In quinta gr. 80. & in ſexta gr. 52. Min. 3.) initio facto à recta A B, deorſum verſus, ducatur per fi-
nem numerationis ex β, recta ſecans C D, in D, puncto, per quod meridiana linea ducenda erit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index