Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
< >
page |< < (620) of 795 > >|
637620INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM maximam aberrationem ab univerſali regula hic dari, uti tabula
oſtendit.
11
Altitudines Lignorum # 33. # 42. # 51.
Altitudinum Quadrata # 1089. # 1764. # 2601.
Cohærentiæ in Experimentis, # 19 {1/2}. # 24 {1/2}. # 32 {1/2}.
Cohærentiæ ex Calculo. # 19 {1/2}. # 31 {213/363}. # 46 {417/726}.
Calculus igitur alias omnino quantitates indicat, quam quæ in
Experimentis deprehenduntur;
cum Cohærentiæ longe minores exi-
ſtant.
Quoniam tamen adeo recepta fuit opinio, regulam Univerſalem
dari, qua corporum Cohærentia in ratione duplicata altitudinis
ponitur, iterum cum alio Ligno Experimenta eſſe capienda putavi:
Confecta igitur ex Ligno Piceæ fuerunt parallelopipeda, & qui-
dem ex eodem aſſere omnia, ex ligno ſibi proximo, quæ accura-
te æque longa lataque ac priora fuerunt, altitudine tantum inter
ſe diverſa, eventus hi notati fuerunt.
EXPERIMENTUM CC.
Parallelopipedum Piceæ altum 0, 25. pollic: diffractum fuit a li-
bris 5 {1/2}.
ex medio appenſis.
EXPERIMENTUM CCI.
Parallelopipedum Piceæ altum 0, 35 pollic, ſolvebatur ab appen-
ſis in medio libris 11 {1/2}.
EXPERIMENTUM CCII.
Parallelopipedum Piceæ altum 0, 41 pollic. diffractum fuit in
medio ab appenſis libris 14.
EXPERIMENTUM CCIII.
Parallelopipedum Piceæ altum 0, 52 pollic. fractum fuit a libris
22.
ex medio applicatis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index