Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur
page |< < (622) of 677 > >|
638622GNOMONICES ſecans lineam horizontalem in α, puncto, per quod linea æquinoctialis, & linea horę 6. à mer.
vel med noc. ducenda eſt. Ducta autem recta α K, quæ neceſſario ad meridianam lineam perpen-
dicularis eſt, ſi erratum non fuerit, deſcribantur ex D, &
E, duo arcus ad interualla rectarum D β,
E F, ſecantes ſeſe neceſſario, ſi error commiſſus nõ ſit, in recta α k, vt in puncto H, ſiue autem hoc
fiat ex parte dextra, ſiue ex ſiniſtra, nihil intere ſt.
IAM verò ducta recta
H E, deſcribatur ex H, arcus
408[Figure 408] circuli, in quo à recta H E,
numeretur complementum
altitudinis poli, verſus rectã
1110 H D, ſi planum horologii à
meridie declinat, vt in prio-
ribus tribus figuris, &
per fi-
nem numerationis ex H, du-
catur recta H b, ſecans meri-
dianam lineam in M, pun-
cto, per quod æquinoctialis
22Linea æqaine-
ctialis.
linea ducenda eſt ex puncto
α, iampridem inuento.
Et
ſi in eodem arcu in contra-
3320 riam partem à recta H E, nu-
meretur altitudo poli, &
ex
fine numerationis pei H, re-
cta H d, ducatur, quæ ad
H M, perpendicularis neceſ-
ſario erit, niſi ſit erratum, ſe-
cabitur eadem linea meridia
na in puncto ρ, quod centrũ
44Ce@trum horo-
logii.
erit horologii.
Quòd ſi quã-
do accidat, rectam hanc Hd,
5530 vltimo loco per H, ductam
parallelam eſſe lineę meri-
dianæ, vt contingit in tertia
figura, carebit horologium centro, eruntq́ue omnes lineę horariæ inter ſe æquidiſtãtes;
quia tunc
circulus maximus, cui horologium ęquidiſtat, per polos mundi ducitur.
Si verò horologii planũ
declinat à Septentrione, vt in tribus figuris poſterioribus, numeranda erit altitudo poli in dicto
arcu circuli ex H, deſcripto, à recta H E, verſus lineam H D.
Recta enim H d, ducta ex H, per finẽ
numerationis ſecabit meridianam lineam in ρ, centro horologij:
Et ſi in eodem arcu in partem
contrariam à recta H E, ſupputetur complementum altitudinis poli, atque ex fine numerationis
per H, traijciatur recta H b, quæ ad H d, perpendicularis erit, ſecabitur linea meridiana in puncto
6640 M, per quod linea æquinoctialis ex α, ducenda eſt.
Quòd ſi quando contingat hanc rectam H b,
vltimo loco ductam, parallelam eſſe meridianæ lineæ, veluti in ſexta figura, ducenda erit linea
æquinoctialis per α, ipſi lineæ meridianę parallela.
Si igitur ex centro horologii ρ, per K, locum
ſtyli, recta ducatur, habebimus lineam ſtyli, quam neceſſario linea æquinoctialis ex α, ducta ad
77Linea ſtyli. angulos rectos ſecabit.
Sed vbi centrum nõ habetur, vt in tertia figura, ducenda erit linea ſtyli per
K, locum ſtyli parallela lineæ meridianæ, &
ad æquinoctialem lineam perpendicularis. Item vbi
æquinoctialis linea meridianæ lineæ ęquidiſtat, vt in ſexta figura, erit linea ſtyli ρ K, non ſolum ad
ęquinoctialem lineam, ſed etiam ad lineam meridianam perpendicularis.
Itaque ſi prius linea
æquinoctialis ducatur, ducenda erit linea ſtyli ad ipſam perpendicularis ex centro ρ, vel ex loco
ſtyli K:
Si verò prius linea ſtyli ducatur ex centro ρ, per K, vel vbi centrum non eſt, per K, lineæ
8850 meridianæ æquidiſtans, ducenda erit linea æquinoctialis ad ipſam perpendicularis ex α.
POST hæc ex loco ſtyli K, excitetur ad lineam ſtyli recta perpendicularis k I, ſtylo æqualis,
&
ex centro ρ, per I, recta emittatur ρ I, pro axe mundi. At vbi centrum non eſt, vt in tertia figu-
99Axis mundi. ra, ducendus erit axis per I, lineę ſtyli, vel meridianæ æquidiſtans.
Quod ſi ex I, ad axem perpen
dicularis demittatur, ſecabit ea lineam ſtyli in puncto G, per quod æquinoctialis linea ducitur,
niſi errorem commiſerimus.
Vnde vbi horologium centro caret, atque adeo axis lineæ ſtyli ęqui
diſtat, vt in tertia figura, cadet dicta perpendicularis in K, locum ſtyli, lineaq́ue ęquinoctialis per
eundem locum ſtyli ducenda erit.
Itaque ſi ductus fuerit axis mundi per I, inueniemus per lineã
perpendicularem I G, in linea ſtyli aliud punctum G, per quod æquinoctialis linea ex puncto α,
ducenda eſt, quæ neceſſario cum linea ſtyli angulos rectos efficiet.
AD extremum ſumpta recta G L, in linea indicis, quæ æqualis ſit ipſi G I, deſcribatur ex

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index