Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13 (1)
14
14 (2)
15
15 (3)
16
16 (4)
17
17 (5)
18
18 (6)
19
19 (7)
20
20 (8)
< >
page |< < (52) of 672 > >|
6452Diſſertatio Tertia.
Maur. Si quando oſculo fiſtulæ, ex qua multum Argenti viui
effluxerit, digitum appoſuerunt Philoſophi iſti, procul dubio
ad ingenij ſubtilitatem oſtentandam, aut vt ſe in arreptâ ſenten-
tiâ conſtantes præbeant, hæc comminiſcuntur:
Cœterùm (mi-
hiexperto, aut potiùs tantum dolorem omnino experiri renuenti
crede) ſumma digiti caro intrà oſculum eâ vi trahitur, eoque
dolore, qui vellicatum omnem ſuperet.
Quod ſi aër exterior vr-
get carnem in locum aëris minùs compreſſi in calente cucurbitulâ,
illâ refrigeſcente fit iterum magis conſtipatus aër atque compreſſus
(præſertim ſi glacies exteriùs applicetur vitro) igitur magis reſi-
ſtit, ne caro ingeratur:
& tamen oppoſitum contingit, quam-
uis exteriori aëri nulla addatur grauitas, qua validiùs vrgeat car-
nem.
Si verò concedant aërem frigeſcentem ad minus ſpatium ſe
contrahere in cucurbitulâ, cur potiùs aëri exteriori prementi,
quàm interiori attrahenti tribuatur carnis ingreſſus in cucurbitu-
lam?
Exemplum autem ex veſicâ flaccidâ deſumptum non eſt ſa-
tis efficax;
aqua enim imminens aëri veſicæ incluſo grauitat ſupra
id, quod eſt ſecundùm ſpeciem leuius;
nil igitur mirum, ſi aë-
rem premat, &
hic, quâ patet exitus, abire conetur per oſculum
fiſtulæ, per quod, etiam ſi non premeretur, ſuapte naturâ nite-
retur exire, vtpote intrà aquam &
ſub aquâ leuitans. Imò ipſe
aër fiſtulę infra ſuperficiem aquæ depreſſus conatur aſcendere, &

nihil ſubſequi valet niſi membrana veſicę cum particulâ incluſi aë-
ris.
At verò caro non eſt ſecundùm ſpeciem leuior aëre, vt ſupra
illam aër grauitare debeat, eamque ſurſum vrgere in cucurbitu-
lam.
Cœterùm corporiraro, à quo impletur ſpatium à Mercu-
rio relictum, concedendam eſſe vim attrahendi ſuadere videtur
iteratum aliquoties à Florentinis Academicis experimentum, pag.
84. , quo deprehenderunt ibi paleas ab Electro, quamuis crebrâ
fricatione excitato, non trahi;
cuius inertiæ nulla apparet pro-
babilior cauſa, niſi quòd expirationes electricas tantâ vi ad ſe ra-
pit ſpiritus ille Mercurij rarus, vt peruenire nequeant ad paleas,
&
conſuetum motum electricum efficere; imò tantâ vi ſpiritus
Mercurij (ſic illum vocare liceat) per vim rarus ex electri ſuperſi-
cie exſugit expirationes ad trahendam paleam aptas, vt etiam ad-
miſſo aëre, &
iterato vehementi fricatu, excitari nequeat electrum
ad trahendum.
Quod ad languores & interitum animalium in Machinâ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index