Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
51 35
52 36
53 37
54 38
55
56
57
58
59
60
61
62
63 39
64 40
65 41
66 42
67 43
68 44
69 45
70 46
71 47
72 48
73 49
74 50
75 51
76 52
77 53
78 54
79 55
80 56
< >
page |< < (40) of 300 > >|
PErgratum lectori forè ex@ſtimaui, ſi rem ſcitu digniſſimam expoſuero, quam pridem ac diu obſeruari,
præſertim
cum nullus, quod ſciam, eam literis mandauerit:
nos de ea in locis Ariſt. Mathematicis pri-
mum
ſatis fusè tractauimus;
vnde quæ ſequuntur ſummatim deſcribemus; Ea igitur eſt, Terræ totius ſuper-
ficiem
, quæ ob montes, ac valles aſpera, atque ruditer ſphærica, eſt in dies iam inde à mundi exordio paula-
tim
reduci ad perfectam ſpæricitatem, itaut aliquando naturaliter neceſsè futurum ſit eam a mari inundari,
atque
inhabitabilem reddi.
Primum igitur vt re cauſas probe teneamus, illud ex ſacris literis ſtatuendum;
Orbem terræ in ſuo primordio, fuiſſe perfectiori ſphærica figura præd ctum, ideſt, abſque montium, ac val-
lium
inæqualitatibus;
tunc enim tota mari obtegebatur, minimeque ideo apta animantium terreſtrium ha-
bitationi
;
tunc autem habitabilis reddita eſt, cum ipſius conditoris nutu, maxima terræ pars ex vnoloco in
alium
translata eſt, vnde illic marium concauitates, iſtic verò montium ſublimitates apparuerunt:
quo facto
aquæ
omnes, quæ prius totam terræ faciem tegebant, in loca illa decliuiora, ac concaua receſſerunt;
quæ
aquarum
congregatio mare apellatum eſt.
hinc nonnulli authores grauiſſimi aſſerere non dubitarunt, mon-
tes
ex illa terra conflatos eſſe, quæ maris concauitatem prius occupabat.
ex quibus ſequitur terram ſic mon-
tuoſam
, eſſe extra naturalem ſuam figuram, atq;
in ſtatu quodam violento. pręterea cum terra ſit grauior
quam
aqua, nullæ ipſius partes deberent eſſe eminentiores quam ſit maris ſuperficies, &
tamen re vera ter-
ra
mari altior eſt maximè verò montanæ regiones, quæ altera violentia terræ, &
aquæ ineſt: quare vtique
valde
conueniens eſt, terram, &
aquam ad earum primigenium ſtatum, ac figuram quotidie reuerti.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index