Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
51
51 (25)
52
52 (26)
53
53 (27)
54
54 (28)
55
55 (29)
56
56 (30)
57
57 (31)
58
58 (32)
59
59 (33)
60
60 (34)
< >
page |< < (38) of 376 > >|
6438M. VITRUVII P. DE ARCIIITECTURA mixtionis temperaturae. Etiam in ſluviatica aut marina, ſi quis teſtam
tuſam et ſuccretam ex tertia parte adjecerit, eſſiciet materiae temperatu-
ram ad uſum meliorem.
Quare autem, cum recipit aquam et arenam
calx, tunc confirmat ſtructuram, haec eſſe cauſa videtur:
quod e princi-
piis uti cetera corpora ita et ſaxa ſunt temperata:
et quae plus habent
aëris, ſunt tenera:
quae aquae, lenta ſunt ab humore: quae terrae, du-
ra:
quae ignis, fragiliora. Itaque ex his ſaxa ſi, antequam coquantur, con-
tuſa minute mixtaque arenae conjiciantur in ſtructuram, nec ſolideſcunt,
nec eam poterunt continere:
cum vero conjecta in ſornacem, ignis ve-
hementi ſervore correpta amiſerint priſtinae ſoliditatis virtutem, tunc
exuſtis atque exhauſtis eorum viribus, relinqauntur patentibus foramini-
bus et inanibus.
Ergo liquor, qui eſt in ejus lapidis corpore, et aër
cum exuſtus et ereptus fuerit, habueritque in ſe reſiduum calorem la- tentem, intinctus in aqua priusquam exeat ignis, vim recipit, et hu-
more penetrante in foraminum raritates conferveſcit, et ita refrigeratus
rejicit ex calcis corpore ſervorem.
Ideo autem, quo pondere ſaxa con-
jiciuntur in ſornacem, cum eximuntur, non poſſunt ad id reſpondere;
ſed cum expenduntur, eadem magnitudine permanente, excocto liquore
circiter tertia parte ponderis imminuta eſſe inveniuntur.
Igitur cum pa-
tent foramina eorum et raritates, arenae mixtionem in ſe corripiunt, et
ita cohaereſcunt, ſicceſcendoque cum caementis coeunt, et efficiunt ſtruc-
turarum ſoliditatem.
CAPUT VI.
De pulvere Puteolano.
Eſt etiam genus pulveris, quod effioit naturaliter res admirandas. Naſ-
citur in regionibus Bajanis et in agris municipiorum, quae ſunt circa
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index