Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
61
61 (49)
62
62 (50)
63
63 (51)
64
64 (52)
65
65 (53)
66
66 (54)
67
67 (55)
68
68 (56)
69
69 (57)
70
70 (58)
< >
page |< < (52) of 672 > >|
6452Diſſertatio Tertia.
Maur. Si quando oſculo fiſtulæ, ex qua multum Argenti viui
effluxerit
, digitum appoſuerunt Philoſophi iſti, procul dubio
ad
ingenij ſubtilitatem oſtentandam, aut vt ſe in arreptâ ſenten-
tiâ
conſtantes præbeant, hæc comminiſcuntur:
Cœterùm (mi-
hiexperto
, aut potiùs tantum dolorem omnino experiri renuenti
crede
) ſumma digiti caro intrà oſculum vi trahitur, eoque
dolore
, qui vellicatum omnem ſuperet.
Quod ſi aër exterior vr-
get
carnem in locum aëris minùs compreſſi in calente cucurbitulâ,
illâ
refrigeſcente fit iterum magis conſtipatus aër atque compreſſus
(præſertim ſi glacies exteriùs applicetur vitro) igitur magis reſi-
ſtit
, ne caro ingeratur:
& tamen oppoſitum contingit, quam-
uis
exteriori aëri nulla addatur grauitas, qua validiùs vrgeat car-
nem
.
Si verò concedant aërem frigeſcentem ad minus ſpatium ſe
contrahere
in cucurbitulâ, cur potiùs aëri exteriori prementi,
quàm
interiori attrahenti tribuatur carnis ingreſſus in cucurbitu-
lam
?
Exemplum autem ex veſicâ flaccidâ deſumptum non eſt ſa-
tis
efficax;
aqua enim imminens aëri veſicæ incluſo grauitat ſupra
id
, quod eſt ſecundùm ſpeciem leuius;
nil igitur mirum, ſi aë-
rem
premat, &
hic, quâ patet exitus, abire conetur per oſculum
fiſtulæ
, per quod, etiam ſi non premeretur, ſuapte naturâ nite-
retur
exire, vtpote intrà aquam &
ſub aquâ leuitans. Imò ipſe
aër
fiſtulę infra ſuperficiem aquæ depreſſus conatur aſcendere, &

nihil
ſubſequi valet niſi membrana veſicę cum particulâ incluſi aë-
ris
.
At verò caro non eſt ſecundùm ſpeciem leuior aëre, vt ſupra
illam
aër grauitare debeat, eamque ſurſum vrgere in cucurbitu-
lam
.
Cœterùm corporiraro, à quo impletur ſpatium à Mercu-
rio
relictum, concedendam eſſe vim attrahendi ſuadere videtur
iteratum
aliquoties à Florentinis Academicis experimentum, pag.
84. , quo deprehenderunt ibi paleas ab Electro, quamuis crebrâ
fricatione
excitato, non trahi;
cuius inertiæ nulla apparet pro-
babilior
cauſa, niſi quòd expirationes electricas tantâ vi ad ſe ra-
pit
ſpiritus ille Mercurij rarus, vt peruenire nequeant ad paleas,
&
conſuetum motum electricum efficere; imò tantâ vi ſpiritus
Mercurij
(ſic illum vocare liceat) per vim rarus ex electri ſuperſi-
cie
exſugit expirationes ad trahendam paleam aptas, vt etiam ad-
miſſo
aëre, &
iterato vehementi fricatu, excitari nequeat electrum
ad
trahendum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index