Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (213) of 672 > >|
641213 17[Figure 17]
DISSERTATIO SEPTIMA.
De Empyreo.
MAur. Quicquid igneum, aut ignibus
affine viſum eſt, ſcrutari hactenus co-
nati ſumus uſque ad ſuprema ſidera,
ubi demum oculorum acies ſiſtitur;
ultra autem quò progrediamur, quam
ut aſpectabilia contemplemur, non,
habemus, Phyſicę doctrinę terminis
circumſcripti.
Quapropter alia collo-
cutionis materia ab igne ſejuncta nobis
quærenda eſt;
niſi fortè vobis terreni
aſpectûs limitem indignatis placuerit in
diſputationem vocare etiam Supremum Cœlum, hoc tantùm
nomine, quod ab Igne vocabulum ducens Empyreum dici-
tur;
quaſi Ignis patrimonium, Lux, & Calor, extremis
mundi partibus diviſum obvenerit, Cœlo videlicet lux citrà
ardorem, Inferis fervor ſed ſine luce.
Verùm, ut habetur
Sap.
9. 16. Difficile æſtimamus, quæ in terra, & quæ in proſpectu
ſunt, invenimus cum labore:
quæ autem in Cœlis ſunt, quis inve-
ſtigabit?
Grad. De hoc quoquè philoſophari paucis (nam omninò,
neque placet, neque vacat, neque noſtri inſtituti eſt) ſi de-
cernamus, nemo nos jure arguat, quaſi longiùs, quàm Phy-
ſicæ contemplationis termini poſtulant, vagantes.
Quamvis
enim ex Divinis potiſſimùm literis Cœlum hoc (quod Cœlum,
Cœlorum Hebraicâ phraſi vocatur, quaſi Cœlum præſtantiſ-
ſimum) innotuerit, à temeritate tamen aberit Philoſophus
de eo diſputans, modò ne ultra quàm id, quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index