Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (220) of 672 > >|
648220Diſſertatio Septima. quę tamen in tranſitu à ſiderum expirationibus temperatio-
nem aliquam ſuſcipiant) haud ęgrè admitterem, hiſque repa-
rari quod terra &
aquę exhalando amiſerunt; quò fiat, ut
regionis ejuſdem ferè eadem maneat natura.
Sed numquid
eœlum hoc illud eſt, quod Empyreum vocamus?
Dand. Profectò (non levi conjecturâ mihi videor augurari)
huc pervenire contendebat Mauroceni ratiocinatio, cùm cœ-
lum aliquod immotum ſtatuendum eſſe conabatur perſuadere.
Nam & Empyreo nullus motus à quoquam tribuitur, & cœ-
lum aliud ſtabile ac firmum comminiſci aquis cœleſtibus atque
Empyreo interiectum, nullum ſuadet ſatis probabile argu-
mentum.
Quod enim Empyreum Beatis mentibus ſedes æter-
na conſtituta ſit, non prohibet, quominùs in hæc inferiora,
aliquid efficacitatis exercere valeat:
Siquidem & Infernus ignis
impiorum perpetuus carcer non hoc habet ſolum, ut eos tor-
queat, verùm etiam in corde terræ poſitus calorem venis me-
tallorum, cæteriſque viſceribus ſubminiſtrat.
Arcum in nubi-
bus Sol effingit, &
quidem juxtà Naturæ leges; hunc tamen
aſſumpſit Deus ſignum fœderis, quo pollicebatur nequaquam
ultrà interficiendam omnem carnem aquis diluvii, neque futu-
rum deinceps diluvium diſſipans terram.
Cœlum igitur Em-
pyreum potuit eſſe Univerſitatis naturale complementum, &

ſimul domicilium ac ſedem Beatis præbere.
Maur. Illud planè, quod animo conceperam, aſsecutus es;
quandoquidem omninò otioſum nulliuſque efficacitatis, tàm
amplum corpus ſtatuere, quaſi merum Univerſi corticem, ſeu
putamen, videtur rationi minùs conſentaneum.
Cum autem
in mentes ipſas Cœli incolas ab omni concretione ſejunctas nihil
efficientiæ naturalis contineat natura corporea (ſiquid verò illa
ſuprà Naturæ vires ageret, edocti fuiſsemus à Sacris literis, e
quibus gehennæ cruciatûs didicimus) ſed neque in corpora
beatâ immortalitate donata jus ullum obtinere videatur, quip-
pe quæ exquiſitâ, miniméque mutabili temperatione vigent:

Reliquum eſt, ut Empyreum vires ſuas omnes, ſi quas habet,
exerat in ſubiecta corpora, ſive illa cœleſtia ſint, ſive terreſtria.

Non diſſimulo me dubitâſse, an facultas hujuſmodi influendi
in inferiora (ſi quidem fiat effluentibus expirationibus, ut de,
cæteris cœleſtibus corporibus opinati ſumus) aliquid detrahat
Empyrei dignitati, quod certè corruptioni obnoxium aſseren-
dum non eſt:
Si enim aliæ atque ſubindè aliæ expirationes ex
eo prodirent, illas iterum eò redituras nemo facilè admittat,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index