Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
61
61 (9)
62
62 (10)
63
63 (11)
64
64 (12)
65
65 (13)
66
66 (14)
67
67 (15)
68
68 (16)
69
69 (17)
70
70 (18)
< >
page |< < (13) of 389 > >|
6513PARS PRIMA. mento temporis in eo caſu abrumpuntur: nec vero ſunt nihil;
licet ſpatium pure imaginarium ſit nihil. Sunt realis affectio
rei mobilis fundata in ipſis modis localiter exiſtendi, qui modi
etiam relationes inducunt diſtantiarum reales utique.
Quod
duo corpora magis a ſe ipſis invicem diſtent, vel minus;
quod
localiter celerius moveantur, vel lentius;
eſt aliquid non ima-
ginarie tantummodo, ſed realiter diverſum:
in eo vero per
immediatum contactum ſaltus utique induceretur in eo caſu,
quo ego ſuperius ſum uſus.
30. Et ſane ſummus noſtri ævi Geometra, & Philoſophus
11Qui Continu-
itatis legem
ſummoverint.
Mac-Laurinus, cum etiam ipſe colliſionem corporum contem-
platus vidiſſet, nihil eſſe, quod continuitatis legem in colli-
ſione corporum facta per immediatum contactum conſervare,
ac tueri poſſet, ipſam continuitatis legem deſerendam cenſuit,
quam in eo caſu omnino violari affirmavit in eo opere, quod
de Newtoni Compertis inſcripſit, lib.
1, cap. 4. Et ſane
ſunt alii nonnulli, qui ipſam continuitatis legem nequaquam
admiſerint, quos inter Maupertuiſius, vir celeberrimus, ac de
Republica Litteraria optime meritus, abſurdam etiam cenſuit,
&
quodammodo inexplicabilem. Eodem nimirum in noſtris
de corporum colliſione contemplationibus devenimus Mac-Lau-
rinus, &
ego, ut videremus in ipſa immediatum contactum,
atque impulſionem cum continuitatis lege conciliari non poſſe.
At quoniam de impulſione, & immediato corporum contactu
ille ne dubitari quidem poſſe arbitrabatur, (nec vero ſcio, an
alius quiſquam omnem omnium corporum immediatum conta-
ctum ſubducere ſit auſus antea, utcunque aliqui aeris velum,
corporis nimirum alterius, in colliſione intermedium retinue-
rint) continuitatis legem deſeruit, atque infregit.
31. Aſt ego cum ipſam continuitatis legem aliquanto dili-
22Theoriæ exor-
tus, ea lege, uti
fieri debet, re.
tenta.
gentius conſiderarim, &
fundamenta, quibus ea innititur, per-
penderim, arbitratus ſum, ipſam omnino e Natura ſubmoveri
non poſſe, qua proinde retenta contactum ipſum immediatum
ſubmovendum cenſui in colliſionibus corporum, ac ea conſe-
ctaria perſecutus, quæ ex ipſa continuitate ſervata ſponte pro-
fluebant, directa ratiocinatione delatus ſum ad eam, quam ſu-
perius expoſui, virium mutuarum legem, quæ conſectaria ſuo
quæque ordine proferam, ubi ipſa, quæ ad continuitatis legem
retinendam argumenta me movent, attigero.
32. Continuitatis lex, de qua hic agimus, in eo ſita eſt,
33Lex Continui-
tatis quid ſit:
diſcrimen inter
ſtatus, & ince.
menta.
uti ſuperius innui, ut quævis quantitas, dum ab una magnitu-
dine ad aliam migrat, debeat tranſire per omnes intermedias
ejuſdem generis magnitudines.
Solet etiam idem exprimi no-
minando tranſitum per gradus intermedios, quos quidem gradus
Maupertuiſius ita accepit, quaſi vero quædam exiguæ acceſſio-
nes fierent momento temporis, in quo quidem is cenſuit vio-
lari jam neceſſario legem ipſam, quæ utcunque exiguo ſaltu
utique violatur nihilo minus, quam maximo;
cum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index