Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
61 35
62 36
63 37
64 38
65 39
66 40
67 41
68 42
69 43
70 44
71 45
72 46
73 47
74 48
75 49
76 50
77 51
78 52
79 53
80 54
81 55
82 56
83 57
84 58
85 59
86 60
87 61
88 62
89 63
90 64
< >
page |< < (39) of 376 > >|
6539LIBER II. CAPUT VI. Veſuvium montem, quod commixtum cum calce et caemento, non mo-
do ceteris aedificiis praeſtat ſirmitates, ſed etiam moles quae conſtruun-
tur in mari, ſub aqua ſolideſcunt.
Hoc autem ſieri hac ratione videtur,
quod ſub his montibus et terra, ferventes ſunt ſontes crebri, qui non
eſſent, ſi non in imo haberent aut de ſulſure aut alumine aut bitumine
ardentes maximos ignes.
Igitur penitus ignis et flammae vapor per in-
tervenia permanans et ardens, efficit levem eam terram, et ibi qui naſ-
citur tophus exugens eſt, et ſine liquore.
Ergo cum tres res conſimili
ratione, ignis vehementia formatae, in unam pervenerint mixtionem, re-
pente recepto liquore una cohaereſcunt, et celeriter humore duratae ſo-
lidantur, neque eas ſluctus, neque vis aquae poteſt diſſolvere.
Ardores
autem eſſe in his locis, etiam haec res poteſt indicare, quod in montibus
Cumanorum et Bajanis ſunt loca ſudationibus excavata, in quibus vapor
ſervidus ab imo naſcens ignis vehementia perforat eam terram, per eam-
que manando in his locis oritur, et ita ſudationum egregias eſſicit utilita-
tes.
Non minus etiam memoratur, antiquitus creviſſe ardores et abun-
daviſſe ſub Veſuυio monte, et inde evomuiſſe circa agros flammam.
Ideo-
que nunc qui ſpongia ſive pumex Pompejanus vocatur, excoctus ex a-
lio genere lapidis, in hanc redactus eſſe videtur generis qualitatem.
Id
autem genus ſpongiae, quod inde eximitur, non in omnibus locis naſci-
tur, niſi circum Aetnam et collibus Myſiae, qui a Graecis χαταχεχαυμένοι
nominantur, et ſi quae ejuſcemodi ſunt locorum proprietates.
Si ergo
in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes, et in montibus excava-
tis calidi vapores, ipſaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in
agris habuiſſe ardores, videtur eſſe certum, ab ignis vehementia ex topho
terraque, quemadmodum in ſornacibus et a calce, ita ex his ereptum eſſe
liquorem.
Igitur diſſimilibus et diſparibus rebus correptis et in unam pote-
ſtatem collatis, calida humoris jejunitas aqua repente ſatiata, communibus
corporibus latenti calore conferveſcit, et vehementer efficit ea coire,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index