Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (38) of 434 > >|
6538CHRISTIANI HUGENII curatiusque fabrefactum automaton arguet. In noſtris, quæ
11Descri-
PTIO Ho-
ROLOGII.
optima hactenus habemus, ad ſex libras redactum eſt, po-
ſita nimirum orbiculi D diametro pollicari fere;
uti exhibi-
ta fuit;
item perpendiculi pondere trilibri, ac totidem pe-
dum longitudine.
Quæ longitudo, ut hoc etiam admonea-
mus, trans capſam horologii dependet, oblongo foramine
perviam, quantum oſcillationibus peragendis neceſſe eſt,
Ipſum vero horologium, ad hominis altitudinem ſuſpenſum,
horis 30 moveri perſeverat.
Supereſt nunc forma lamellarum deſcribenda inter quas
perpendiculum affigi diximus, quarumque ad æquabilem
horologio motum præſtandum vel præcipua eſt opera.
Abs-
que his enim Penduli ſimplicis oſcillationes (etſi nonnullis
aliter viſum eſt) non erunt æque diuturnæ, ſed brevioris
temporis eæ quæ per minores arcus incedent;
idque primùm
experimento hujusmodi facile deprehenditur.
Si enim fila
accipiantur ejusdem longitudinis duo, paribusque in parte
ima ponderibus religatis, utrumque ſeorſim ſuſpendatur,
tumque alterum eorum procul à linea perpendiculari, alte-
rum parumper duntaxat extrahatur, ſimulque è manu di-
mittantur;
non diu utrumque ſimul in partes easdem ferri
videbitur, ſed prævertet illud cujus exiliores erunt recur-
ſus.
Sed & temporum per quoslibet arcus rationes numeris
definiri poſſunt, certâ ſcientiâ nixis, &
vero quam libuerit
propinquis, veluti quod tempus deſcenſus per totum circu-
li quadrantem eſt ad tempus per arcum minimum fere ut
34 ad 29.
Adeo ut nequaquam reſiſtentiæ aëris ea diverſitas
imputanda ſit, ut quidam voluere, ſed ex ipſa motus natu-
ra circulique proprietate naſcatur.
Quod alio quoque argu-
mento concludi poſſit ex ipſa Penduli iſochroni conſtructio-
ne, ubi à circulari linea haud parum receditur, uti mox
patebit.
Sed videatur forſan in noſtris horologiis hiſce, ubi eadem
ſemper eſt oſcillationum latitudo, nullius momenti futura
quam diximus inæqualitas, adeoque nec correctione ulla
perpendiculi opus fore.
Quod ſane ita eſſet ſi latitudo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index