Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
651
651 (223)
652
652 (224)
653
653 (225)
654
654 (226)
655
655 (227)
656
656 (228)
657
657 (229)
658
658 (230)
659
659 (231)
660
660 (232)
< >
page |< < (224) of 672 > >|
Grad. Quoniam Firmamenti, quod cum aſtris in gyrum,
agitur
, ſuperficies eſt ſphœrica, atque huic congruunt aquæ
cœleſtes
, quas paribus à ſphœrę mundanæ centro intervallis diſ-
poſitas
aſſerere æquum eſt, etiam Empyrei illas complectentis
ſuperficiem
concavam cum illis convenire, non videtur dubi-
tandum
.
Niſi fortè aliquibus aſſentiamur Empyreum cum,
reliquo
Orbe mundano comparatum concipientibus quaſi Cu-
bum
, cui inſcripta ſit Sphœra:
adeòque cum planam Empyrei
ſuperficiem
, juxta Cubi naturam, definiant, inquirunt, quo-
nam
corpore repleantur anguli illi, quos vacuos non admittunt;
eſſet ſcilicet ſpatium illud inane ſatis amplum. Cum enim,
Sphœra
Cylindro inſcripta ſit Cylindri ſubſeſquialtera, hoc eſt
ut
2.
ad 3. Cylindrus autem Cubo inſcriptus ſit ad ipſum Cubum
in
Ratione Circuli Quadrato inſcripti, videlicet baſium, hoc
eſt
proximè ut 11.
ad 14. , erit Sphœra Cubo inſcripta ad ipſum
Cubum
in Ratione 22.
ad 42. , ſeu 11. ad 21. , adeóque ſpatium
illud
à Sphœrâ mundanâ in angulis relictum eſſet ferè tantum,
quanta
eſt ipſa Sphœra mundana.
At non videtur tanta ina-
nitas
Naturæ amica;
ideò inquirendum eſſet corpus illam,
replens
;
quandoquidem in cœleſtibus ęquabilitatem religiosè
exigunt
, nec ipſum Cœlum Empyreum facilè admittunt quaſi
duo
Scaphia ex Cubo reſecta &
invicem applicata, ut munda-
nam
Sphœram complectantur.
Cum itaque mihi nunquam
viſus
ſit Cubus perfectior quàm ſphœra, cujus omnes partes
extremæ
paribus radiis à centro abſunt, non video, cur Em-
pyrei
concava ſuperficies ad nos obverſa ſphœrica non ſit:

atque
propterea ſimilem ſuperficiem ſuperiori parti, quam Beati
calcant
, empyrei altitudinem definienti tribuendam cenſeo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index