Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
651
651 (223)
652
652 (224)
653
653 (225)
654
654 (226)
655
655 (227)
656
656 (228)
657
657 (229)
658
658 (230)
659
659 (231)
660
660 (232)
< >
page |< < (225) of 672 > >|
653225De Empyreo. buendam nulla ſatis valida ratio ſuadet. Quòd ſi figuræ Cubi-
cæ conjecturam accepere ex inſigni ſpectaculo Joannis Apoſtoli
oculis propoſito, quo vidit Sanctam Civitatem Feruſalem novam
deſcendentem de Cœlo Apocal.
21. , quam in quadro poſitam menſus
eſt Angelus de arundine aureâ per ſtadia duodecim millia, &
longi-
tudo, &
altitudo, & latitudo ejus æqualia ſunt, animum advertere
debuiſſent, hæc recipere myſticam atque ſymbolicam interpre-
tationem, quemadmodum &
reliqua ejuſdem Civitatis orna-
menta &
decora, quæ ibi enumerantur, atque adeò non eſſe
Phyſicè exponenda.
Sin autem ideò Cubicum illud Cœlum
excogitâſſent, ut in planâ ſuperficie eſſent beatorum civium
corpora, infirmitas fuiſſet ingenii valdè rudis &
pinguis, non
ſolùm quia ibi corporibus gravitas nihil officit, verùm etiam
quia tàm amplæ Sphœræ ſuperficies adeò parum diſtat à plani-
tie, ut vix tàm æquabilis planities hìc apud nos reperiatur.
Me-
mini me aliquando inquirentem, quantum ſuperficies aquæ
marinæ in globo terraqueo deflecteret à planitie horizontali,
deprehendiſſe planum, quod à puncto contactûs ſphœræ por-
rigeretur in omnem partem ad duo milliaria Italica, quorum
ſingula uni Minuto reſpondeant, in extremis ſui punctis non
diſtare à ſuperficie ſphœricâ niſi quantum Secans min.
2. exce-
dit Radium 10.
000000. cum verò exceſſus ille ſolùm ſit dua-
rum partium Radii, ſi fiat ut Radius ad exceſſum ſecantis,
hoc eſt ad 2.
, ita telluris ſemidiameter paſſ. 4673. 943. ad paſs. ,
{9347886.
/10000000. }, hoc eſt ped. 4 {1/2} & paulo ampliùs. Si igitur illud
idem planum à contactûs puncto ad duo milliaria extenſum
contingeret ſphœricam Empyrei ſuperficiem, ſubductis Ratio-
nibus manifeſtò apparet adeò exiguum intervallum, ut prorſus
evaneſceret;
ſiquidem in ampliſſimæ illius ſphœræ circulo ma-
ximo duobus minutis reſpondent pluſquam 54.
ſemidiametri
terreſtres.
Quapropter ſphœrica Empyrei ſuperficies mini-
mum differt à planitie, quocumque in ſpatio conſtituatur cor-
pus.
Cæterùm ſi quaſi Cubicum vas reliqua mundana corpora
Empyreum contineret, utique ejus anguli multo magis abeſſent
à centro telluris, quàm punctum illud ſuperficiei planæ, in quod
caderet perpendiculum ab eodem centro ductum;
quod per-
pendiculum cum æquale ſit ſemiſſi lateris Cubi, ſi ſtatuatur
ſemid.
terreſtr. 100000. , in Canone ſecantium ad gr. 45 habebi-
mus intervallum uſque ad punctum medium lateris baſis à
centro Cubi ſemid.
terr. 141421. , ac proindè à centro Cubi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index