Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
651
651 (223)
652
652 (224)
653
653 (225)
654
654 (226)
655
655 (227)
656
656 (228)
657
657 (229)
658
658 (230)
659
659 (231)
660
660 (232)
< >
page |< < (227) of 672 > >|
Maur. Suam lucem rectè dixiſti, quæ videlicet ſuo proprio &
certo
vocabulo Claritas Dei meritò appellatur:
Non quidem,
quòd
ſpirituale aliquid aut ſupernaturale, ut ajunt, illa ſit Di-
vinæ
Naturæ conveniens, Neque enim, ut loquitur S.
Greg. lib. 18.
Moral. cap. 28. illi ſimplici & incommut abili eſſentiæ aliud eſt clari-
tas
, &
aliud Natura; ſed ipſa ei Natura, ſua claritas, ipſa claritas
natura
eſt:
ſed quòd ſumma eſt & præclariſſima lux; ſic enim
&
altiſſimi montes dicuntur Montes Dei, & proceras cedros
vocat
propheta Cedros Dei.
Cæterùm lux illa ea eſt, quæ ocu-
lis
cerni queat corporeis Beatorum hominum, licèt tantæ effi-
cacitatis
, ut in illâ omnis mortalis oculus, ferre non valens,
caligaret
.
Non deerunt, quibus otium ſit diſputandi, an lux
Empyrea
atque hæc noſtra ſint ſpecie diſpares, an verò prorſus
ſimilis
naturæ, ita ut hoc ſolùm differant, quod illa acrior ſit,
hæc
remiſſior.
At nobis parum utilis contingat hæc diſputatio,
quippe
quibus, cum de Ignis luce diſſereremus, abſurda non
videbatur
multiplex lucis ſpecies:
quemadmodum enim plures
igniculorum
naturas agnoſcimus in Salibus, Sulphuribus,
atque
Spiritibus, quibus diverſa facultas calefaciendi convenit,
ita
diſſimiles naturas, quibus vis illuminandi inſit, admittere
æquè
poſſumus, ac propterea eandem lucis Empyreæ atque
noſtræ
naturam eſſe nulla efficax ratio ſuadere videtur.
Nam
antequàm
Deus juberet fieri Lucem, quâ hæc inferiora corpora
illuſtrarentur
, aut Cœlum, quod ſimul cum terrâ Deus ipſe
creavit
, obductum erat tenebris, atque omnia prorſus tene-
broſa
erant;
& ſupervacaneum fuiſſet ſingulari modo ſeribere,
tenebras
fuiſse ſuper faciem abyſſi:
aut lucebat ipſum per ſe,
atque
adeò alia erat lucis Natura Cœli propria, &
præter illam
hiſce
inferioribus novam lucem Deus condidit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index