Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 283 > >|
1trum grauitatis duarum magnitudinum A, C, ſimul.
Rurſus quoniam recta BD, coniungit duo centra gra­
uitatis duarum magnitu­
dinum B ſcilicet, & AC,
erit compoſitæ ACB, in
recta BD, centrum graui
tatis: eſt autem illud E.
Quoniam igitur in quo
plano eſt recta BD, in
eodem ſunt duo puncta
B, E, in quo autem pla­
no eſt recta BD, in eo­
dem eſt recta AC, &
puncta A, C; in quo igi­
tur plano ſunt puncta A,
C, in eodem erunt pun­
cta B, E; quatuor igitur puncta A, B, C, E, erunt in eodem
plano; Quod demonſtr andum erat.
42[Figure 42]
PROPOSITIO XXIX.
Si à cuiuslibet trianguli centro, & tribus an­
gulis quatuor rectæ inter ſe parallelæ plano trian
guli inſiſtant: tres autem magnitudines æquales
habeant centra grauitatis in ijs tribus, quæ ad
angulos; trium magnitudinum ſimul centrum
grauitatis erit in ea, quæ ad trianguli centrum
terminatur.
Sit triangulum ABC, cuius centrum N, à tribus au­
tem angulis A, B, C, & centro N, inſiſtant plano trian-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index