Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (46) of 530 > >|
6646M. VITRVVII POLL. tadoro, quæ priuata, tetradoro ſtruuntur. Fiunt autem cum his lateribus
ſemilateres, qui cùm ſtruuntur, vna parte lateribus ordines, altera ſemila-
teres ponuntur.
Ergo ex vtraq; parte ad lineam cùm ſtruuntur alternis
corijs parietes, alligantur:
& medij lateres ſupra coagmenta collocati, &
firmitatẽ &
ſpeciem faciunt vtraq; parte nõ inuenuſtã. Eſt autẽ in Hiſpa-
nia vlteriore Calentũ, &
in Gallijs Maſsilia, & in Aſia Pitane, vbi lateres
cum ſunt ducti &
arefacti, proiecti natant in aqua. Natare autem eos poſ-
ſe ideo videtur, quod terra eſt, de qua ducuntur, pumicoſa:
ita cùm eſt le-
uis, aëre ſolidata, non recipit in ſe, nec combibit liquorem.
Igitur leui ra-
raq́;
cùm ſit proprietate, nec patiatur penetrare in corpus humidam pote
ſtatem, quocunq;
pondere fuerit, cogitur ab rerum natura (quemadmo-
dum pumex) vti ab aqua ſuſtineatur.
Sic autem magnas habent vtilita-
tes, quod neq;
in ædificationibus ſunt oneroſi, & cùm ducuntur, à tempe-
ſtatibus non diſſoluuntur.
IN CAPVT III. ANNOTAT.
Faciendi autem ſunt ex terra albida cretoſa. ] Pro albida Plini{us}
libro XXXV.
cap. XIIII. dicit albicante. Palladi{us} ſimpliciter terram cretam
ſcripſit.
Aut etiam maſculo ſabulone. ] Sabulum triplici inuenitur differentia,
teſtimonio Plinij, eſt album, rubrum, item\’ nigrum.
Tria hæc genera in antiquorum
arenato vidim{us}.
Aduertendum tamen à rei rusticæ ſcriptorib{us} inter genera ter-
reni ſabulonem numerari, ne eo nomine maris fluuiorum\’ arenam ſemper intelli-
genda duc{as}.
Et re vera de eiuſcemodi terreno loquitur Vitruui{us}: ſabuloſum enim
lutum non probat, oportet enim materiam è qua ductur{us} ſis lateres, tenacis eſſe
naturæ, ne aſpergine diſſoluantur.
Propter leuitatem habent firmítatem. ] Leuit{as} vocabulum eſt πο-
λύσΗμον, hoc eſt, quod in plures diuerſ{as}\’ trahitur ſignificationes, pro primæ ſylla-
bæ quantitate.
Correpta quid ſignificet, tam omnib{us} patet, vt mihi in eo elaboran-
dum non ſit:
id poti{us} curandum, vt quid producta prima ſyllaba dicatur, indice-
m{us}:
quod neceſſarium non erat, niſi iampridem pronunciatione correpta à produ-
ctis distinguere deſijſſem{us}, quod antiquis ſiue natura, ſiue arte fuit proprium.
No-
bis Vitruui{us} aderit, qui genera laterum ex albida terra cretoſa facta, ſiue rubri-
ca, aut ſabulone maſculo, propter leuitatem ait habere firmitatem, id eſt, quòd pin-
guis &
tenacis naturæ materia ſint ducta. In qua ſignificatione Plini{us} vſurpa-
uit leuorem lib.
XXXV. cap. VI. de paretonio loquens. E candidis, inquit, colori-
b{us} pinguißimum &
tectorijs tenacißimum propter leuorem. Alioquin leuit{as} con-
traria eſt aſperitati &
ſcabriciei Plinio lib. IX. cap. XXIX. Martiano lib. de
Astrologia, Apuleio lib.
de dæmonio Socratis, senecæ libri Naturalium quæſtionum
ſeptimi, cap.
XXXI. Plini{us} etiam leuorem vocat memorati libri cap. XXXV.
sed & Theodor{us} Gaɀa, quam Theophrast{us} λ{ει}ότΗτα dicit, leuitatem transfert.
Placeret fugiendi ancipitis leuitatis verbi cauſa, non quod quidam fecerunt,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index