Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
< >
page |< < (645) of 795 > >|
662645CORPORUM FIRMORUM. iisdem obſervatur corporibus utrimque a fulcro exceptis, idque
collegit, quia in duobus locis ſimul franguntur prope foramina,
cum ea, quæ libere a fulcris ſuſtinentur, modo frangantur in me-
dio:
Sumſit virgam vitream diametri {3/4} lineæ, quam utrimque fo-
raminibus 9 pollices a ſe diſtantibus infixit, pondus libr.
3. & un-
ciæ 1 ex medio ſuſpenſum hanc in duobus locis fregit;
cum ejuſ-
modi virga vitrea libere impoſita fulcris, 9 pollices â ſe remotis,
in medio rupta fuit a libris 1 {3/4}, quod pondus eſt fere dimidium prio-
ris:
non dubito de hoc Experimento, verum ex uno non licet Uni-
verſalem regulam deducere;
ſi Mariottus plura tentamina feciſſet,
nobiſcum anomalias magnas Cohærentiæ, tum aliquando eam tri-
plo majorem in corporibus infixis utrimque foramini obſervaſſet,
quam in iis, quæ fulcris libere imponuntur:
Si Parentiana conſu-
lamus Experimenta, tum corpora, foraminibus excepta, non du-
plo plus cohærerent, quam quæ fulcris innituntur, nam Lignum
Quercicum libere fulcris impoſitum, ruptum fuit in medio a libris 34 {1/2}.
ſed parallelopipedum alterum priori æquale & ſimile, utrimque fora-
minibus infixum, geſſit modo libras 51, quod procul abeſt a li-
bris 65, quas-ſecundum regulam Mariotti geſtare debuiſſet;
ſed
univerſalis regula tradi hic nequit, uti Experimenta noſtra evice-
runt, cum aliquando duplo, triplove major Cohærentia regnet in
corporibus a foraminibus exceptis, imo proportiones intermediæ
etiam dentur variæ.
Quare autem Cohærentia corporum in hoc Capite tanto major eſt,
quam quæ libere fulcris imponebantur?
mihi hæc ratio eſſe videtur:
Quando Lignum libere imponitur fulcris, ipſiuſque medio pondera ap-
penduntur, deorſum in flectitur quam plurimum, quod multo minus
fit corpore foraminibus immiſſo:
poſito ligno ſuper duobus fulcris &
magnâ ſimul inflexione, partes inferiores ligni plurimum incurvatæ,
â ſe mutuo divelluntur, &
quaſi ex ſeſe extrahuntur, plus autem ex-
trahuntur exteriores quam interiores fibræ, unde harum reſiſtentia eſt
minor, fractiſque exterioribus, ſequuntur facile aliæ:
Verum, ligno
immiſſo duobus foraminibus, flexio non magna fit, ideo partes ex
ſe mutuo non extrahuntur, ſed omnes, quæ digitatim ſibi impli-
citæ erant, ſimul ſolvi debent, &
quaſi abradi, antequam ab ap-
penſo pondere lignum rumpatur, unde longe plus virium

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index