Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
< >
page |< < (646) of 795 > >|
663646INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM tur, ut ſolvatur lignum foraminibus exceptum: Quo igitur Lig-
num plus tenderetur in lineam rectam, &
minus inflecteretur, eo
plus ponderis ſolventis in medio poſtularet, non enim rumpi poſ-
ſet, niſi abraſis fere omnibus aſperitatibus, quibuſcum partes con-
creverunt:
ſi autem minus arcte lignum in foraminibus hæſerit,
ita ut plus inflecti introrſum a pondere appenſo poſſit, tum quoque
â minori pondere rumpetur:
Unde in hiſce Experimentis valde er-
rare poterimus, &
vix aliquid certi concludere, niſi ſummâ cum
curâ capiantur;
atque hoc in principio obſervavi, quotieſcunque
enim Lignum foraminibus immiſeram, quodnon arctiſſime compre-
hendebatur, cedebat introrſum a pondere appenſo valdequam, &

facilius frangebatur;
unde poſtea adeo arcta reddidi foramina, ut
non niſi vi magna intrudi potuerint parallelopipeda, quod cum non
obſervaverit Mariottus, inde etiam in ipſius Experimentum error
irrepere potuit.
Quoniam in Architectura eſt ſummæ utilitatis cognoſcere firmi-
tatem trabium, quæ deſtinatæ ſunt gerendis oneribus in repoſito-
riis &
Granariis, eum in finem aliquot Tabulas ſupputavi fundatas
in Experimentis noſtris, in quibus uno oculi ictu videri poteſt,
quantæ firmitatis Trabs datæ longitudinis &
craſſitiei, quæ parie-
ti infigitur ſit futura;
innituntur autem illi hypotheſi, Corporum
firmitatem eſſe in ratione latitudinis, inverſa longitudinis, &
du-
plicata altitudinis;
ſimiles olim Tabulas exhibuit Parentius in
L’ Hiſt.
de L’ Acad. Roy. A°. 1708, ſed ſuis innixas Experimentis,
quæ plurimum a noſtris differunt, unde alias de novo ſupputare
tenebar, quæ ſpeciminis ergo tantum exhibentur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index