Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
51 25
52 26
53 27
54 28
55 29
56 30
57 31
58 32
59 33
60 34
61 35
62 36
63 37
64 38
65 39
66 40
67 41
68 42
69 43
70 44
71 45
72 46
73 47
74 48
75 49
76 50
77 51
78 52
79 53
80 54
< >
page |< < (41) of 376 > >|
6741LIBER II. CAPUT VII.
CAPUT VII.
De lapicidinis.
De calce et arena quibus varietatibus ſint et quas habeant virtutes di-
xi;
ſequitur ordo de lapicidinis explicare, de quibus et quadrata ſaxa et
caementorum ad aedificia eximuntur copiae et comparantur.
Hae autem
inveniuntur eſſe diſparibus et diſſimilibus virtutibus.
Sunt enim aliae
molles, uti ſunt circa Urbem rubrae, Allienſes , Fidenates, Albanae:
a- liae temperatae, uti Tiburtinae, Amiterninae, Soractinae, et quae ſunt his
regionibus :
nonnullae durae, uti Sciliceae . Sunt etiam alia gene- ra plura, uti in Campania ruber et niger tophus, in Umbria et Piceno
et Venetia albus, qui etiam ſerra dentata, uti lignum, ſecatur.
Sed haec
omnia, quae mollia ſunt, hanc habent utilitatem, quod ex his ſaxa cum
ſunt exempta, in opere facillime tractantur:
et ſi ſint in locis tectis, ſuſ-
tinent laborem;
ſin autem in apertis et patentibus, gelicidiis et pruinis
congeſta, friantur et diſſolvuntur:
item ſecundum oras maritimas ab ſal-
ſugine exeſa diffluunt, neque perferunt aeſtus.
Tiburtina vero et
quae eodem genere ſunt omnia, ſufferunt et ab oneribus et a tempeſtati-
bus injurias;
ſed ab igni non poſſunt eſſe tuta, ſimulque ut ſunt ab eo
tacta, diſſiliunt et diſſipantur, ideo quod temperatura naturali parvo ſunt
humore;
item quod non multum habent terreni, ſed aëris plurimum et
ignis.
Igitur cum et humor et terrenum in his minus ineſt, tum etiam
ignis, tactu et vi vaporis ex his aëre fugato, penitus inſequens, et inter-
123

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index