Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < of 568 > >|
67PRÆFATIO. gona adhibeantur. Quod quidem certâ ratione con-
tingere perſpeximus ſicuti &
Quadratum cujuſque
numeri bis totidem quot latus characteribus ple-
rumque conſtituitur.
At majora etiam compendia
centrorum gravitatis proprietas ſubminiſtrat, &

propius quodammodo ad perfectionem inſuperabilis
problematis per hæc acceſſiſſe videmur.
Certe ad
Archimedeos peripheriæ limites conſtituendos, ſo-
lo nunc inſcripti trigoni cognito latere indigemus.
E ſexagintangulo autem inter hoſce eam contineri
probamus 31415926538 &
31415926533, poſitâ
diametro partium 10000000000, cum ſolitâ me-
thodo vix iſti producantur 3145, 3140.
Adeo ut
triplus jam &
ultra ſit verarum hîc notarum nume-
rus, ſicut per præcedentia duplus;
& perpetuo qui-
dem ſucceſſu, haud aliter quam in majoribus nu-
meris cubum ſui lateris triplum eſſe animadverti-
tur.
Ergo poſthac ſi qui falsò circumferentiæ ma-
gnitudinem definient, pernumeroſapolygona non re-
futabuntur, ſed calculo brevi miniméque intrica-
to, quemque erroris inſimulare, quod hactenus fe-
rè ſoliti ſunt, haud facile poſſint.
Ad hæc ſi quid
in ſubienſarum Canone, quem emendatum haberi
quantum referat omnes ſciunt, in eo contexendo ſi
quid erit admiſſum aut aliunde perverſum irrepſe-
rit, non dif@icile erit horum ope reſtituere, cum
aliâ nunc ratione ex inſcriptis in circulo longitu-
dinem arcuum quibus ſubtenduntur invenire lice-
at.
Quinimo & omni Canonum auxilio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index