Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511
page |< < (29) of 256 > >|
6729TERTIVS.39[Figure 39]a. torus
b. trochilus ſiue ſcotia
c. plinthus
d. ſuperciliũ
e. aſtragali
f. & imæ colũ-
næ craſſitu-
do
a b b c d e f
Spiris perfectis & collocatis, columnæ ſunt medianæ in pronao & poſti
co ad perpendiculum medii centri collocandæ, Angulares autẽ, quæ
e regione earum futuræ ſunt in lateribus ædis dextra ac ſiniſtra, vti par-
tes interiores, quæ ad parietes cellæ ſpectant, ad perpẽdiculum latus ha-
beant collocatum, Exteriores autem partes vti dicant ſe earũ contractu
ra, Sic enim erunt figuræ compoſitionis ædium contracturæ iuſta ratio-
ne exactæ.
Scapis columnarum ſtatutis, capitulorum ratio ſi puluina-
ta erunt, his ſymmetriis conformabuntur, vtꝗ̃ craſſus imus ſcapus fue
rit addita octauadecima parte ſcapi, abacus habeat lõgitudinem &
lati
tudinem, craſſitudinem cum volutis eius dimidiam, Recedendũ autem
eſt ab extremo abaco in interiorem partem frontibus volutarum parte
duodeuigeſima, &
eius dimidia: & ſecundum abacum in quatuor par-
tibus volutarum ſecundum extremi abaci quadram lineæ demittendæ,
quæ catheti dicuntur, Tunc craſſitudo diuidenda eſt in partes nouem
&
dimidiam, ex nouem partibus & dimidia, vna pars & dimidia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index