Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of contents

< >
[661.] Regula prima.
[662.] Regula Secunda.
[663.] Regula Tertia.
[664.] TABULA
[665.] CAPUT DECIMUM. Tentamen de corporum Duritie.
[666.] EPHEMERIDES METEOROLOGICÆ ULTRAJECTINÆ ANNI MDCCXXVIII.
[667.] FINIS.
< >
page |< < (653) of 795 > >|
670653CORPORUM FIRMORUM. dicularis in quodlibet latus trium cuborum, ubiſe contingunt, nullus
lateraliter cedet, adeoque ejuſmodi maſſa feret onus utcunque gra-
ve:
ſi igitur ex pluribus ſeriebus cuborum, aut parallelopipedorum,
eodem ordinato modo ſibi impoſitorum maſia magna componatur,
hæc poterit, ut ante, onus utcunque grave ſuſtinere abſque ſolu-
tione, ejuſve metu.
Si vero maſſa conſtet ex corpuſculis poros inter ſe relinquenti-
bus, tum, quæ non lata ſe premunt ſuperficie, quæque preſſa de-
terminant lateraliter alia, quibus incumbunt, hæc maſſa non
poterit ſuſtinere pondus quodcunque, ſed in partes ſolvi po-
terit.
Cohærent partes majoris maſſæ vi finita inter ſe, adeoque dari
poteſt preſſio major quam eſt Cohærentia, atque oppoſitæ dire-
ctionis, quæ partes ſolvat:
quamobrem ſi partes ſuperiores ita in-
cumbant inferioribus, ut has directe deorſum non premant, ſed
oblique, tum preſſione ſuperante Cohærentiam cedent partes in-
trorſum, quia ibi dantur pori, quo cedere poſſunt;
vel cedent extror-
ſum, ubi nihil eſt quod reſiſtat.
Quoniam omnia corpora majora ope Microſcopiorum obſervan-
tur componi ex ſolidis plurimos poros inter ſe conſtituentibus, &

inordinato ſitu locatis, patet hæc compreſſa non eſſe immutabilis
figuræ, ſed introrſum poſſe cedere &
extrorſum; adeoque preſſio-
ne valde auctâ poſſe diffringi aut diſſolvi, partibus ſcilicet lateraliter
extrorſum cedentibus â cauſa premente.
Non tamen introceſius partium, erit in ratione ponderum pre-
mentium:
Vid. Tab. XVIII. fig. 5. ſit enim corpus, ab C, quod
preſſum ab impoſito pondere P deorſum cedit ab a uſque ad b:
ſi
nunc introceſſus corporis ab C forent proportionales ponderibus
comprimentibus, ſequitur ab impoſito alio pondere, vocando R,
quod foret ad pondus P in majori ratione, quam a C eſt ad a b,
corpus plus compreſſum iri, quam eſt ipſa longitudo a C, quod
eſt abſurdum;
adeoque neceſſarium eſt, ut introceſius corporis a
pondere R ſint in minori ratione, quam a pondere P.
Præterea, quo maſſa magna conſtet ex partibus figura magis re-
gulari donatis, &
latioribus ſuperficiebus ſe contingentibus, per
quas preſſionum directiones tranſeunt perpendiculariter, eo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index