Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
61 41
62 42
63 43
64 44
65 45
66 46
67 47
68 48
69 49
70 50
71 51
72 52
73 53
74 54
75 55
76 56
77 57
78 58
79 59
80 60
81 61
82 62
83 63
84 64
85 65
86 66
87 67
88 68
89 69
90 70
< >
page |< < (48) of 530 > >|
6848M. VITRVVII POLL. Genera corum tria. Didoron, quo vtimur longum ſeſquipede, latum pede. Alte-
rum tetradoron, tertium pentadoron.
Græci enim antiqui doron palmum vocabant.
Et ideò dora munera, quæ manu darentur. Ergo à quatuor & quinque palmis,
prout ſunt, nominantur.
Eadem eſt latitudo. minore in priuatis operib{us}, maiore in
publicis vtuntur in Græcia.
Quòd autem δῶρον antiquis Græcis palmum ſignifi-
carit, luculenter Heſiodi Aſcræi loc{us} ex opere quod inſcripſit ἔργα {καὶ} \~Ν μέρ{αι}
comprobauerit, δεκα{δι}ώρω inquit ἁμάξΗ, id eſt plaustro decem palmos longo:
&
Nicandri in Theriacis de baſiliſco loquentis.
Ἕπὶ ζία {δι}ῶρα φέρων μ\~Νκός τε {καὶ}
ἰθ{ύν}, id eſt longitudinem proceritatem\’ ad tres palmos ferens.
Scholiastes enim ita,
{δι}ῶρον, {καὶ} παλ{αι}{στ}\’Ν.
Alternis corijs parietes alligantur. ] Id eſt curſib{us}, ductib{us}, or-
dinib{us}.
Eſt autem in Hiſpania ulteriore Calentum, & in Gallijs,
Maſsilia, &
in Aſia Pitane, ubilateres cùm ſunt ducti, & arefa-
cti, proiectinatant.
] Scribendum Pitane nominandi caſu, eſt autem Aeolidis
in Aſia oppidum, Ouidi{us} Metamorph.
libro VII. Aeoliam Pitanen à læua parte
reliquit.
Plini{us} verò libro XXXV. memorato cap. XIIII. addit Maßiliam Hi-
ſpaniæ, ſiue, vt in aliquib{us} codicib{us} ſcriptum reperim{us}, Maßiam.
Vt fortaſſe
apud Vitruuium, Maßilia, aut Maßia, aut certe Maxiluæ, relictis duab{us} dictioni-
b{us}, in Gallijs, &
pro verbo eſt, ſunt ſubſtituto, ſcribendum ſit ad hunt modum.
sunt autem in Hiſpania vlteriore Calentum & Maßia, aut Maßilia, ſiue Ma-
xilua.
Sic enim inquit Plini{us}. Pitanæ in Aſia, & in vlterioris Hiſpaniæ ciuitati-
b{us} Maßia &
Calento fiunt lateres, & c. Maxiluam ideò nominaui, quòd eam Pto-
lemæ{us} in Hiſpania Boetica nominat, Maßiam verò Theopomp{us} apud stephanum
in eadem collocat.
Laterum Pitanæ meminit strabo lib. XIII. Nicola{us} Perot{us},
vir alioqui de Latina lingua non peßime merit{us}, in eo dormitauit.
Verba ei{us} aſcri
bam ex linguæ Latinæ commentarijs, in Græcia (inquit) &
Aſia, & pleriſque
Hiſpaniæ ciuitatib{us} lateres fiebant, qui ſiccati non mergebantur in aqua, ideo pi-
thacnæ vocati, quaſi doliola, ἀπὸ *** ωίθον, quod dolium ſignificat.
Sed quid dolio-
lis cum laterib{us}?
Sed quòd natent lateres, refert id Vitruui{us} terræ, ex qua ducts
ſunt, acceptum.
Seneca Quæstionum naturalium lib. III. cap. XXV. alti{us} ducit.
Ei{us} verba ſi aſcripſero, non alienum erit, neque fortaßis ingratum rerum naturæ
ſtudioſis.
Quancunque, inquit, vis rem expende, & contra aquam ſtatue, dummodo
vtriuſque par ſit mod{us}.
ſi aqua grauior eſt, leuiorem rem, quàm ipſa eſt, fert: &
tanto ſupra ſe extollit, quanto erit leuior.
At ſi aquæ, & ei{us} rei, quam contrà
penſabis, par pond{us} erit, nec peſſum ibit, nec extabit, ſed æquabitur aquæ &
na-
tabit quidem, ſed penè merſa, ac nulla eminens parte.
Hoc eſt, cur quædam tigna
ſupra aquam penè tota efferantur, quædam ad medium ſummiſſa ſint, quædam
ad æquilibrium aquæ deſcendant.
Nam cùm vtriuſque pond{us} par eſt, neu-
tra res alteri cedit.
Grauiora deſcendunt, leuiora gestantur. Graue autem &
leue eſt, non æstimatione nostra, ſed comparatione ei{us} quod vehi debet.
Ita-
que vbi aqua grauior eſt hominis corpore aut ſaxi, non ſinit id, quo non vincitur
mergi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index