Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63 (39)
64
64 (40)
65
65 (41)
66
66 (42)
67
67 (43)
68
68 (44)
69
69 (45)
70
70 (46)
< >
page |< < (44) of 300 > >|
6844De Mundi Fabrica
Eandem quantitatem veteres alij ſyderum obſeruatores alia, ſimili tamen via compererunt; nam ex duo-
bus diuerſis locis Poli altitudines obſeruarent, eo modo quem in meridiano circulo expoſuimus;
quæ binæ
altitudines neceſſario tanto meridiani arcu diſcrepabant, quantus quoque erat arcus terreſtris meridiani in-
ter eadem duo loca interiectus;
qualis in eadem figura eſlet arcus S D, differentiam altitudinum poli loco-
rum H I, qui tantus eſt, quantus eſt arcus H I, inter eadem loca contentus;
quot enim gradus quiſ piam am-
bulans ab H, in I, in terra obiret, totidem gradib.
ei polus D, ſupra alium horizontem C F, eleuaretur; quin
etiam eidem horizon ſucceſſiuè permutatur, quouſque ſit in horizonte C F.
cognito igitur per quadrantem
arcu S D.
cognitus quoque erit arcus H I, in gradibus. dimenſo igitur arcu H I, per ſtadia, vel per millia-
ria, patebat quot vnus gradus milliaria contineret.
atque hi duo modi vti faciliores, ita priſcis illis, ac mi-
nus exercitatis prius occurrerunt.
Verum poſt priſcos hoſce indagatores ſubtiliori ad modum via terreſtrem ambitum Eratoſthenes inda-
gauit:
is autem Alexandriæ in Ægypto ante Chriſti natalem annis circiter 250. Syderali ſcientiæ nauabat
operam.
huius igitur rei cauſa, duas elegit vrbes, quæ ſub eodem eſſent meridiano, Alexandriam, & Syenem;
quarum Syene quæ auſtralior eſt, ſita eſt præcisè ſub Cancri tropico. Alexandriæ deinde in platea quapiam
ſatis magna, haſtam horizonti perpendicularem erexit;
poſtea æſtiui ſolſtitij tempore, quo ſcilicet ſol Can-
cri tropicum percurrit, ac proinde in meridie directè ſupra Syenem imminet, ſiue ei fit verticalis, vnde, &

radios ei perpendiculariter demittit, eodem inquam tempore, &
quidem exactè meridiano, meridianam
haſtæ illius Alexandriæ erectæ vmbram obſeruauit, &
diligenter angulum notauit, quem ſolis radius per
haſtæ verticem tranſiens, cum ipſa haſta conſtituebat;
eumq; quot gradib. conſtaret accuratè expendit. quæ
vt probè præcipiantur ſit figura ſequens in qua Sol, E F, terra G A B, ſitque arcus G A B, ſub meridiano Ale-
xandriæ, &
Syenes communi. Alexandria ſit vbi A. Syene vbi B, Cancro. Sole igitur Cancri tropicum ob-
37[Figure 37] eunte, erit ſolis radius in meridie ipſi Syene ad perpendiculum,
qui ſit in figura F B, deſcendatque vſque ad centrum terræ C.
Ha-
ſta Alexandriæ erecta ſit A D, quæ ſimiliter ad centrum C, cum
radio F B C.
concurrat: eodem tempore ſolis alter radius per ha-
ſtæ apicem D.
tranſiens ſit E D G. duos hoſce radios abſque ſenſi-
bili errore, ob nimiam ſolis à terra diſtantiam ſupponebat eſſe pa-
ralellos quibus prænotatis ſic ratiocinabatur;
cum linea D A C.
incidat in duas paralellas E D G. F B C. erunt per 29. primi Elem.
duo anguli alterni G D A.
A C B. æquales. quod etiam patebit ſi
vterque expendatur per propoſ.
2. Appar. deſcripto videlicet arcu,
A I.
ex centro D. eoque in gradus diuiſo; quot enim gradus in eo
erunt, tot neceſſario in arcu terræ A B.
eſſe neceſſe eſt, cum angu-
lo D.
æqualis eſt; & proinde erunt arcus ſimiles, vt in prima pro-
poſitione Apparatus explicatum eſt.
cognito igitur angulo D. ad
haſlæ verticem, cognoſcitur etiam, quod ſanè mirum eſt, angulus
C.
quamuis ſit in terræ centro, atque abyſſo detruſus; quare etiam
innoteſcit quantitas arcus A B.
meridiani inter Alexandriam, &
Syenem, quot ſcilicet gradus contineat.
tradit autem Cleomedes
in ſuis Meteoris, Eratoſthenem reperiſſe hunc arcum gradum 8.

&
4. quintas. idem arcus A B. quæ eſt diſtantia prædictarum vr-
bium, cognitus erat etiam in ſtadij, continebat enim ſtadia 6183.

&
1. tertiam. vnde arithmeticis rationibus vni gradui 700. ſtadia,
ac proinde toti terræ perimetro 252, 000.
ſtadia attribuit. quæ ef-
ficiunt milliaria aſtronomica 31, 500.
Poſt Eratoſthenem Poſſidonius ille Philoſophus (cuius lanuæ,
cum ad eum audiendum Pompeius Magnus adiret, Imperij faſces
ſubmiſſit) nouam de eadem re rationem excogitauit;
duo enim
loca ſub eodem meridiano ſita aſſumpſit, Rhodum vbi ipſe dege-
bat, &
Alexandriam; quorum itinerum interuallum iam explo-
ratum habebat;
atque vtrobique inſignis illius ſtellæ, quæ Cano-
pus dicitur, quæque in Argus temone fulget, meridianam alti-
tudinem depræhendit.
hæc porrò Rhodi horizontem vix aſcen-
dit, ſed eum leuiter ita perſtringit, vt ex editioribus tantum lo-
cis videri queat:
illinc vero Alexandriam procedenti fit ea ſem-
per ſublimior, donec Alexandriæ eleuetur in meridiano circu-
lo partibus 7 {1/2}.
rectè igitur concluſit aſlumpta@ vrbes terrenum.
meridiani arcum inter cipere totidem partium; eadem videlicet argumentatione qua vſi fuerant maiores in
poli eleuatione, eadem fini, obſeruanda:
atqui Rhodum inter, & Alexandriam compertum illi erat conti-
neri ſtadiorum 5, 000.
quare cum partes 7 {1/2}. ſint totius maximi circuli pars 48. fit vt ſi 5, 000. multiplicen-
tur per 48.
producatur numerus ſtadiorum totius terreni ambitus, videlicet 240, 000. ideſt, ducenta qua-
draginta millia;
quæ efficiunt milliaria aſtronomica 30. 000, ex Cleomede. idem obtineri poteſt ex cuiuluis
alius ſtellæ fixæ obſeruatione.
Hipparcus etiam, teſte Plinio Aſtronomiæ conſultiſſimus, quippe qui

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index