Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
61
61 (349)
62
62 (350)
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70 (358)
< >
page |< < of 568 > >|
68PRÆFATIO. oſtendimus, quo pacto ex lateribus triangulorum
datis angulos eorum inveſtigare queant, ut nun-
quam duorum ſecundorum ſcrupulorum ſit à vero
diſſenſus, ſæpe ne unius quidem tertii.
Et hæc qui-
dem non levia commoda viſum iri confidimus.
Com-
perimus autem &
Renatum Carteſium, cujus viri
inventis cum Philoſophia univerſa tum Matheſis
plurimùm illuſtrata eſt, nonnulla quæ huc ſpectent
ſcriptis mandaſſe.
Ea vero defuncto ipſo in commen-
tariis reperta feruntur, neque adhuc reſcire potui-
mus quâ induſtriâ aut eventu hiſce manum admo-
verit.
Willebrordi autem Snellii geometræ eruditi
Cyclometricus extat, multo labore conſcriptus, qui-
que omnis in his eſt.
Atque ille non exiguam lau-
dem promeritus videretur, ſi præcipua duo theore-
mata, quibus omne id opus velut fundamentis ſu-
perſtructum eſt, demonſtrare potuiſſet.
Sed quas
ibi pro demonſtrationibus haberi poſtulat, propoſi-
tum minime comprobant:
ipſa vero theoremata, ſic-
ut in utroque evidenti ratione nos oſtendimus,
præclaram continent veritatem.
Et ea quidem ſe-
quentibus meritò inſerenda putavimus, quod cau-
ſæ eorum à noſtris pendeant inventis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index