Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

Page concordance

< >
Scan Original
681 (101)
682 (102)
683 (103)
684 (104)
685
686
687
688 (105)
689 (106)
690
691
692
693 (107)
694 (108)
695 (109)
696 (110)
697 (111)
698 (112)
699 (113)
700 (114)
701
702
703
704 (115)
705 (116)
706 (117)
707 (118)
708 (119)
709 (120)
710 (121)
< >
page |< < ((105)) of 824 > >|
688(105)MATHEMATICA LIB. III. CAP. XXIII. radii penetrant, quia pauci tantùm reflectuntur , citius 11845. calorem acquirit.
Ut autem determinemus conſtitutionem ſuperficierum
corporum, à qua color pendet, debemus attendere ad mi-
nimas particulas, ex quibus hæ ſuperficies formantur;
Par-
ticulæ hæ ſunt tranſlucidæ , &
ſeparantur medio, 22841. differente cum ipſis particulis ; ſunt etiam tenues, 33843. ſuperficies quaſi corpore tranſlucido obtegeretur , & color 44843. particulis infra has pendêret. In omni ergo ſuperficie cor-
poris colorati dantur laminæ innumeræ exiguæ tenues;
mi-
nuendo autem laminam, ſervatâ hujus craſſitie, non hujus
proprietates, quantum ad luminis reflectionem, mutantur;
nam lamina minima, cum relatione ad radios luminis, magna
admodum eſt:
Idcirco demonſtrata in Capite præcedenti, ad
haſce laminas in ſuperficiebus corporum applicari poſſunt.

Unde ſequentes deducimus concluſiones.
Pendet color corporis à craſſitie, & denſitate partium cor-
55910. poris, quæ in ſuperficie interjacent meatus in corpore .
66890.
Eo magis vividus & magis homogeneus eſt color, quo par-
77911. tes ſunt tenuiores .
88898. 899. 900.
Cæteris paribus, partes memoratæ craſſitiem omnium
99912. maximam habent, ſi corpus fuerit rubrum, omnium minimam
ſi violaceum .
1010896. 861.
Partes corporum denſitate medium in interſtitiis multum
1111913. ſuperant .
1212902. 903. 904.
Denſitas hæc minor eſt in caudis pavonum & in quibuſdam
1313914. pannis ſericis, &
in genere in omnibus corporibus, quorum co-
lor pro diverſo oculi ſitu variat .
1414901. 903.
Color corporis obſcurior & fuſcior eſt, ſi medium denſius po-
1515915. ros intret ;
tunc enim partes à quibus color pendet, 1616891. denſiori quàm ante, circumdantur.
Experimur hoc in omnibus corporibus, quæ intimè ab aquâ
aut oleo penetrantur:
exſiccatis corporibus priſtinum recu-
perant colorem, niſi in quibuſdam occaſionibus, in quibus,
actione aquæ aut olei, quædam partes ſunt ſublatæ, aut quan-
do partes quædam aquæ aut olei, cum partibus corporis ita
conjunguntur, ut lamellarum craſſities mutetur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index