Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis
page |< < (49) of 530 > >|
6949DE ARCHITEC. LIB. II.
De arena, & ei{us} generib{us}. # CAP. # IIII.
IN cæmenticijs autem ſtructuris, primum eſt de arena
quærendum, vt ea ſit idonea ad materiam miſcendam,
neque habeat terram commixtam.
Genera autem are-
næ foſsiciæ ſunt hæc, nigra, cana, rubra, carbunculus.
Ex
his quæ in manu confricata fecerit ſtridorem, erit opti-
ma:
quæ autem terroſa fuerit, & non habebit aſperita-
tem, item ſi in veſtimentum candidum ea coniecta fuerit, poſtea excuſſa
vel icta, id non inquinauerit, neque ibi terra ſubſiderit, erit idonea.
Si au-
tem non erunt arenaria, vnde fodiatur, tum de fluminibus aut è glarea
erit excernenda.
Non minus etiam de litore marino: ſed ea in ſtructuris
hæc habet vitia, quod difficulter ſicceſcit, neque vbi ſit, onerari ſe conti-
nenter paries patitur, niſi intermiſsionibus requieſcat, neq;
concameratio-
nes recipit.
Marina autem hoc amplius, quod etiam parietes, cùm in his
tectoria facta fuerint, remittentes ſalſuginem, ea diſſoluunt.
Foſsiciæ verò
celeriter in ſtructuris ſicceſcunt, &
tectoria permanent, & concameratio-
nes patiuntur:
ſed hæ, quæ ſunt de arenarijs recentes. Si enim exemptæ
diutius iaceant, ab Sole &
Luna & pruina concoctæ reſoluuntur, & fiunt
terroſæ.
Ita cùm in ſtructuram conijciuntur, non poſſunt continere cæ-
menta, ſed ea ruunt &
labuntur, oneraq́; parietes non poſſunt ſuſtinere.
Recentes autem foſsiciæ cum in ſtructuris tantas habeant virtutes, eæ in
tectorijs ideo non ſunt vtiles, quod pinguitudini eius calx, palea com-
mixta, propter vehementiam non poteſt ſine rimis inareſcere:
fluuiatica
verò propter macritatem (vti ſigninum) bacillorum ſubactionibus in te-
ctorio recipit ſoliditatem.
IN CAPVT IIII. ANNOTAT.
De arena quærendum. ] Arenæ genera tria ſunt. Foßiciæ quarta pars
calcis addi debet, fluuiatili aut marinæ tertia autore Plinio lib.
XXXVI. cap.
XXIII. & Vitruuio cap. ſequenti. Sed ſi vti neceſſe ſit maris arena, erit commo-
dum, vt ſcribit Palladi{us} lib.
I. cap. X. pri{us} eam lacuna humoris dulcis immer-
gi, vt vitium ſalis, aquis ſuauib{us} lota deponat:
vt mirum videri non debeat, quod
vitruui{us} lib.
I. cap. II. marinam lotam dixerit.
Genera arenæ foſsiciæ ſunt hæc, nigra, cana, rubra, carbun-
culus.
] Omnium rufa ſiue rubra optima, meriti ſequentis eſt cana, tertium locum
nigra poßidet, vt ſcribit Palladi{us} lib.
I. cap. X. Inuenitur & fulua & lutea, &
aliorum colorum.
Vti ſigninum. ] Signinum op{us} fit ex testis tuſis addita calcè, testimonio
Plinij lib.
XXXV. cap. XII. Aliter etiam fieri ipſe Vitruui{us} docet ad finem lib.
VIII. Galli cimentum vocam{us}. Nam cæmentum quid eſſet, ſuprà lib. I. dixim{us}.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index