Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
61
61 (35)
62
62 (36)
63
63 (37)
64
64 (38)
65
65 (39)
66
66 (40)
67
67 (41)
68
68 (42)
69
69 (43)
70
70 (44)
< >
page |< < (43) of 376 > >|
6943LIBER II. CAPUT VIII.
CAPUT VIII.
De generibus ſtructurae.
Structurarum genera ſunt haec: reticulatum , quo nunc omnes utuntur, et antiquum quod incertum dicitur. Ex his venuſtius eſt reticula- tum; ſed ad rimas faciendas ideo paratum, quod in omnes partes diſſoluta
habet cubilia et coagmenta.
Incerta vero caementa alia ſuper alia ſeden-
tia inter ſeque implicata non ſpecioſam, ſed firmiorem quam reticu- lata, praeſtant ſtructuram.
Utraque autem ex minutiſſimis ſunt inſtruenda, uti materia ex calce
et arena crebriter parietes ſatiati, diutius contineantur.
Molli enim et
rara poteſtate cum ſint, exſiccant ſugendo e materia ſuccum:
cum au-
tem ſuperarit et abundarit copia calcis et arenae, paries plus habens hu-
moris, non cito fiet evanidus, ſed ab his continebitur.
Simul autem hu-
mida poteſtas e materia per caementorum raritatem fuerit exucta, tum
calx ab arena diſcedens diſſolvitur:
itemque caementa non poſſunt cum
his cohaereſcere, ſed in vetuſtatem parietes efficiunt ruinoſos.
Id autem
licet animadvertere etiam de nonnullis monumentis, quae circa Urbem
facta ſunt e marmore ſeu lapidibus quadratis, intrinſecuſque medio cal-
cata farturis;
vetuſtate evanida ſacta materia; caementorumque exucta raritate proruunt, et coagmentorum ab ruina diſſolutis juncturis diſſipan-
tur.
Quodſi quis noluerit in id vitium incidere, medio cavo ſervato
ſecundum orthoſtatas intrinſecus, ex rubro ſaxo quadrato, aut ex teſta,
aut ſilicibus ordinariis, ſtruat bipedales parietes, et cum anſis ferreis et
plumbo frontes vinctae ſint.
Ita enim non acervatim ſed ordine ſtruc-
1234

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index