Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
671 654
672 655
673 656
674 657
675 658
676 659
677 660
678 661
679 662
680 663
681 664
682 665
683 666
684 667
685 668
686 669
687 670
688 671
689 672
690 673
691 674
692 675
693 676
694 677
695 678
696 679
697 680
698 681
699 682
700 683
< >
page |< < (678) of 795 > >|
695678EPHEMERIDES METEOROLOGICÆ pedem, ſed parallelopipedum quadrangulum, cujus quodlibet la-
tus 6 pollicum:
hoc ſingulo menſe Aqua fuit recenti impletum,
ut tamen Aquæ ad pollicis diſtantiam infra oram fuerit, ne illapſa
pluvia transflueret.
Ex hoc vaſe Aqua in vapores abiit, quorum
quantitas aliquando quotidie, interdum ſingula ſeptimana menſu-
rata fuit, habita ſimul ratione pluviæ illapſæ:
In vapores toto
anno abiverunt 462 {1/2} lineæ Aquæ, quæ ſunt 38 {1/2} pollices, adeoque
major quantitas in vapores abiit, quam ex cælorediit.
Anterioribus
menſis Decembris diebus glacies nihil exhalavit, potius augmen-
tum ponderis accepit, quia Aër admodum humidus fuit, flante
ſæpius Zephyro, Noto, &
Libanoto, qui etiamſi gelu attulerint,
non expertes humido tamen fuerunt.
Grando inſignis magnitudinis & copiæ cecidit Junii vigeſimo
quarto, ab hora duodecima meridiana uſque ad primam, terribili-
bus rutilantibus fulminibus, mugientibuſque tonitribus;
grandinis
ſoluta quantitas dedit altitudinem 14 Linearum;
dies moderate ca-
lidi præceſſerant, neque ante meridianum tempus calorem ultra
ſolitum patiebatur, cum Thermoſcopium ad gradus 63, 70, 52 tri-
bus obſervationis temporibus deprehenſum fuerit:
cæteroquin rara
tonitrua niſi menſe Majo audita fuerunt.
Sed fertiliſſimus annus Aurorarum Borealium fuit, meteori admo-
dum incogniti antiquis temporibus, nunc frequentiſſimi, nam octo-
decim hoc anno hac in urbe apparuerunt:
Illa vigeſimi Martii appa-
rebat inter Septentrionem &
Ortum, totam hanc occupans cæli
plagam, flante vento leniſſimo occidentali, pauciſque &
tenuibus
cælo obducto nubibus:
Oriebatur ex alba nubecula, 17 gradibus
ſupra horizontem elevata, ex qua integræ lucentes nubes interdum,
ſed vicibus admodum interruptis, emittebantur:
Lux exſurgens
nubecula erat rapidiſſimo delata motu Zenith verſus, illudque trans-
iens, nec memini me unquam nubes majori pernicitate agitatas
ſpectaſſe:
aliquando ceſſabat 5, 6, 7 minutorum ſpatio, mox ful-
gentius rediens.
Obſervavi hanc Lucem ab hora 7 ad 8 {1/2} veſperti-
nam, ultra quam nihil amplius apparuit;
eodem tempore interim
fulgebat annulus albus Lunam ambiens diametri 47 graduum.
Secundo Octobris ingens erat lumen Boreale, quod conſpexi
ab hora 10 ad 11 veſpertinam, hujus color erat rubicundior,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index