72
FABRITIO DENORES FILIO
IACOBI COMITIS TRIPOLIS
VCRTIVS TROIANVS S. P. D.
SI omni laude digni habiti ſunt magni uiri, qui
omne ſuum ſtudium in id contulerunt, ut cæ-
teris hominibus quàm maxime prodeſſe poſ-
ſent; in magnum dedecus incurrent omnes,
qui illorum opera aut occultant, aut, ut in pu
blicum prodeant, nullam curam afferunt. Cum
uero labores maximi illi quidem Nicolai Tar-
taleæ quotidie magis, ac magis cognoſcantur profuiſſe litera-
tisuiris, non modica uidebor ego dignus reprehenſione, qui
reliquias habui eiuſdem laborum, & uigiliarum, ni illas quoque
in medium proferam, & communi utilitati conſulam. Quare
cum habeam adhuc apud me Archimedem de inſidentibus a quæ
ab ipſo Nicolao in lucem reuocatum, & quantum ab ipſo fieri
potuit, ab erroribus librarij emendatum, & ſuis lucubrationi-
bus illuſtratum; uideor fraudare omnes literatos ſua poſſeſsio-
ne, ni omnia, quæ huius ingenioſiſsimi uiri apud me reſtant, in
lucem emiſero, & omnibus ea communicauero. Ac cum noue-
rim te cum omnibus rectiſsimis ſtudijs mirifice deditum, tum to
tum ad imitationem tuorum maiorum, & ad rem gerendam in-
flammatum; putaui hoc opus tibi, & tui ſimilibus, qui indiſcipli
nis uerſantur, & res magnas gerunt, fore peropportunùm. nec
uero meæ facultatis eſt, nec breuitas huius ſcriptionis poſtulat,
ut dete, ac de tuis maioribus ego nunc plura dicam. nam fi re-
peterem clariſsimos uiros, qui literis, & armis in tua familia flo
ruerunt, eorumq́ue res geſtas enarrarem, atque quibus rebus,
tu, & optimus, ac clariſsimus pater tuus eorum gloriam adauge
tis; longe maius opus mihi extaret, quàm eſſet hic paruus libel-
lus, quamq́ue ego poſſem perficere. Itaque hæc alijs, qui poſ-
ſunt, relinquens, & in aliud tempus differens, ut nonnullum per
me adiumentum addatur tibi, & cæteris, qui rerum naturam con
templantur, & ijs artibus ſtudent quibus res maximæ geruntur;
hoc opus in tuo nomine peruulgari, atque ediuolui, ut noſcant
omnes dum ſtudeo prodeſſe communi utilitati, ſeparatim ta-
men pro mea in te obſeruantia uoluiſſe tuis ſtudijs, magnitudi-
niq́ animi inſeruire.