Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
61
61 (35)
62
62 (36)
63
63 (37)
64
64 (38)
65
65 (39)
66
66 (40)
67
67 (41)
68
68 (42)
69
69 (43)
70
70 (44)
< >
page |< < (44) of 376 > >|
7044M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA tum opus poterit eſſe ſine vitio ſempiternum, quod cubilia et coagmenta
eorum inter ſe ſedentia et juncturis alligata non protrudent opus, neque
orthoſtatas inter ſe religatos labi patientur.
Itaque non eſt contemnenda Graecorum ſtructura. Non enim u-
tuntur e molli caemento ſtructura polita;
ſed cum diſceſſerunt a quadra-
to, ponunt de ſilice ſeu de lapide duro ordinariam, et ita (uti lateritia
ſtruentes) alligant eorum alternis coriis coagmenta, et ſic maxime ad ae-
ternitatem firmas perficiunt virtutes.
Haec autem duobus generibus ſtru-
untur:
ex his unum iſodomum alterum pſeudiſodomum appellatur. Iſodomum dicitur, cum omnia coria aequa craſſitudine ſuerint ſtructa;
pſeudiſodomum cum impares et inaequales ordines coriorum diriguntur.
Ea utraque ſunt ideo ſirma, primum quod ipſa caementa ſunt ſpiſſa
et ſolida proprietate, neque de materia poſſunt exugere liquorem, ſed
conſervant eam in ſuo humore ad ſummam vetuſtatem:
ipſaque eorum
cubilia primum plana et librata poſita, non patíuntur ruere materiam;

ſed perpetua parietum craſſitudine religata continent ad ſummam vetuſta-
tem.
Altera eſt, quam 7956μπλεκτον appellant, qua etiam noſtri ruſti- ci utuntur. Quorum frontes poliuntur, reliqua ita uti ſunt nata, cum
materia collocata alternis alligant coagmentis.
Sed noſtri, celeritati ſtu-
dentes, erecta eoria locantes, ſrontibus ſerviunt, et in medio farciunt frac-
tis ſeparati@ cum materia caementis:
ita tres ſuſcitantur in ea ſtructura
cruſtae, duae ſrontium et una media farturae.
Graeci vero non ita, ſed
plana collocantes, et longitudines coriorum alternis coagmentis in craſſi-
tudinem inſtruentes, non media farciunt, ſed e ſuis ſrontatis perpetuum
et in unam craſſitudinem parietem conſolidant;
praeter cetera interponunt
ſingulos perpetua craſſitudine utraque parte frontatos, quos διατόνους (a) ap-
pellant, qui maxime religando confirmant parietum ſoliditatem.
1234

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index