7050M. VITRVVII POLL.
De calce, & vnde coquatur optima. # CAP. # V.
DE arenæ copijs cùm habeatur explicatum, tum etiam
de calce diligentia eſt adhibenda, vti de albo ſaxo, aut
ſilice coquatur: & quæ erit ex ſpiſſo & duriore, erit
vtilior in ſtructura: quæ autem ex fiſtuloſo, in tecto-
rijs. Cùm ea erit extincta, tunc materiæ ita miſceatur,
vt ſi erit foſsicia, tres arenæ & vna calcis confundan-
tur. Si autem fluuiatica aut marina, duæ arenæ in vnam calcis conijcian-
tur: ita enim erit iuſta ratio mixtionis temperaturæ. Etiam in fluuiati-
ca aut marina, ſi quis teſtam tuſam & ſuccretam ex tertia parte adiecerit,
efficiet materiæ temperaturam ad vſum meliorem. Quare autem, cum
recipit aquam & arenam calx, tunc confirmat ſtructuram, hæc eſſe cauſa
videtur, quòd è principijs vti cætera corpora, ita & ſaxa ſunt temperata:
& quæ plus habent aëris, ſunt tenera: quæ aquę lenta ſunt ab humore: quæ
terræ, dura: quæ ignis, fragiliora. Itaq; ex his ſaxa, ſi antequam coquan-
tur, contuſa minute mixtaq́; arenæ conijciantur in ſtructuram, nec ſoli-
deſcunt, nec eam poterunt continere: cum verò coniecta in fornacem,
ignis vehementi feruore correpta amiſerint priſtinæ ſoliditatis virtutem,
tunc exuſtis atque exhauſtis eorum, viribus relinquuntur patentibus fo-
raminibus & inanibus. Ergo liquor, qui eſt in eius lapidis corpore, & aẽr
cum exhauſtus & ereptus fuerit, habueritq́; in ſe reſiduum calorem laten-
tem, intinctus in aqua priuſquam exeat ignis, vim recipit, & humore pe-
netrante in foraminum raritates conferueſcit, & ita refrigeratus reijcit ex
calcis corpore feruorem. Ideo autem quo pondere ſaxa conijciuntur in
fornacem cum eximuntur, non poſſunt ad id reſpondere: ſed cùm expen-
duntur, eadem magnitudine permanente, excocto liquore circiter tertia
parte ponderis imminuta eſſe inueniuntur. Igitur cùm patent foramina
eorum & raritates, arenæ mixtionem in ſe corripiunt, & ita cohæreſcunt,
ſicceſcendoq́; cum cęmentis coëunt, & efficiũt ſtructurarum ſoliditatem.

IN CAPVT V. ANNOTAT.
De calce diligentia eſt adhibenda, uti de albo ſaxo, aut ſilice
coquatur. ] Cato Cenſori{us} cap. XXXVIII. de re Rustica, lapidem quàm du-
rißimum, & quàm minime varium in fornacem indendum ſcripſit. Lege de calce
reliqua apud Plinium lib. XXXVI. cap. XXIII. & Palladium lib. I. cap. X.
Quanquam omnia penè hauſerunt de Vitruuio. Sed illud tamen ex Palladio viſum
eſt addere, in e@rum duntaxat gratiam, quib{us} non ſemper copia librorum ſuppetit,
alioquin hîc & alijs locis poteram{us} eſſe contenti nuda autorum laudatione. Calcem
quoque, inquit, ex albo ſaxo duro, vel Tyburtino, aut columbino fluuiatili coquem{us},
aut rubro, aut ſpongia, aut marmore. Postremò quæ erit ex ſpiſſo & duro