Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (684) of 795 > >|
701684EPHEMERIDES METEOROLOGICÆ nec ullo ſtipatæ ſymptomate, quod has comitari non ſolet.
In principio Octobris Coryza plurimos corripuit, cum viciſſitu-
dines caloris diurni &
frigoris nocturni magnæ erant: noctu enim
gelabat, interdiu Thermoſcopium adſcenderat ad gradus 56, 54,
58, 70, 64, ſpirante Subſolano &
Notapeliote hinc corpora in-
terdiu denudata ad calorem evitandum, veſperi &
noctu a frigore
eo facilius corripiebantur, atque frigidus Aër perpetuo ad nares
allapſus inflammationem membranæ Schneiderianæ induxit.
Menſe Novembri quædam obſervatæ fuerunt Tertianæ & Quar-
tanæ, ſed paucæ, &
illico Corticis Peruviani ope feliciter profli-
gatæ.
Frigido tandem menſe Decembris iterum aliquæ obſervatae ſunt
continuæ &
putridæ, non tamen copioſæ; incipiebant cum hor-
ripulationibus, frigore totius corpus, rigore, pulſu citato inæquali,
exiguo capitis dolore;
mox calor digitos pungens oriebatur, pro-
hibito tamen ſudore;
urinæ rubræ pellucidæque parva ſitis aderat,
lingua arida, in medio parum fuſca, aſt aridiora labia &
tumida:
poſt quintum diem ſomnolenti fiebant ægri, aliquando per triduum
dormientes, vix excitandi, a ſomno tamen ſemper refecti, in-
terim vultus triſtis, oculi luctuoſi, involuntariis madentes lachry-
mis, ſummaque acceſſit debilitas;
Urina elapſo die decimo criti-
ca, &
ita uſque ad morbi finem continuata, ſed tanta cum difficul-
tate reddebatur ut ſemel modo horarum 24 ſpatio prodierit, &

non niſi cum dolore;
ſanguis in principio Venæ Sectione eductus,
admodum inflammatus, illico cruſta coriacea obductus;
alvus in
quibuſdam pertinaciter conſtipata, continuis emollienda erat Clyſ-
matibus humectantibus &
lubricantibus, fæces tamen naturalibus
prodierunt ſimillimæ in nonnullis diarrhæa obſervabatur, hi tamen
in majus diſcrimen conjecti perpetuo deliraverunt:
hæ febres ho-
motonæ fuerunt 14 aut 15 diebus, deinde miteſcere cæperunt,
prorſus deſinentes vigeſimo die, ſed ægros relinquentes debiliſſi-
mos;
neminem ex his mortuum deprehendi, ſervati omnes hac
methodo tractati;
venam ſecando, potum emollientem, hume-
ctantem, acidiuſculum, nitroſum ſubminiſtrando, alvum emollien-
do lenibus ſolventibus humectantibuſque enematibus:
cibos ſuppe-
ditando leves, imprimis Lac ebutyratum, in quod natura

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index