Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[6] Coronix theatri M. Marcelli.
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[10] Circinus rectus.
[11] Circinus valgus.
[12] Tuſcanus Stylobata.
[13] Tuſcana baſis.
[14] Tuſcanum capitulum.
[15] Tuſcana coronix, Zophorus, & Epiſtylium.
[16] A R A
[17] Tuſcana integra columnatio cum trabeatione.A R A
[18] Dorica coronix, Zophorus, & Epiſtylium.
[19] Doricum capitulum.
[20] Dorica baſis.
[21] Doricus Stylobata.
[22] M
[23] M
[24] Dorica integra columna-tio cum trabeatione.B
[25] Ionica coronix, Zophorus, & Epiſtylium.
[26] Ionicæ volutæ emendata circinatio.
[Figure 27]
[28] Ionicum Capitulum.
[29] Ionica baſis.
[30] Ionicus Stylobata.
< >
page |< < (51) of 530 > >|
7151DE ARCHITEC. LIB. II. ſtructuris conuenit: ex fistuloſo verò, aut molliori lapide, tectorijs adhibetur utili{us}.
Quod autem ad ſilicem attinet, tria Romæ vidim{us} genera, album, nigrum ſiue
fuſcum, &
rubrum. Et ex eo quidem fieri calcem, ſed eaten{us}, ſi ſtatim quàm ex
lapicædina exempt{us} eſt, coquatur.
Reperitur & rutil{us}, cornei coloris, cinere{us}, cæ-
rule{us}, iecoris colore.
Illud quoque ad rem fuerit, lapidem ad calcem non min{us} ho-
ris ſexaginta percoqui, ad gypſum verò horis non pl{us} viginti.
Nec illud tacendum,
postquam coct{us} fuerit lapis, int{us} occultum continere ignem, aquis incendi, quib{us}
ſolet ignis extingui, oleo extingui, quo ſolet ignis accendi.
Si quis teſtam tuſam, & ſuccretam. ] Id eſt cribratam. Nam ſuccerne-
re, incernere, &
excernere Vitruuio dicuntur pro cribrare. Hîc & lib. VII. cap.
I. & VI. Vnde incerniculum pro cribro vſurpatur.
De puluere Puteolano & ei{us} vſu. # CAP. # VI.
EST etiam genus pulueris, quod efficit naturaliter res
admirandas.
Naſcitur in regionibus Baianis & in agris
municipiorum, quæ ſunt circa Veſuuium montem,
quod commixtum cum calce &
cęmento, non modo
cæteris ædificijs præſtat firmitates, ſed etiam moles quę
conſtruuntur in mari, ſub aqua ſolideſcunt.
Hoc au-
tem fieri hac ratione videtur, quod ſub his montibus, &
terræ feruentes
ſunt &
fontes crebri, qui non eſſent, ſi non in imo haberentaut de ſulphu-
re, aut alumine, aut bitumine ardentes maximos ignes.
Igitur penitus
ignis &
flammæ vapor per interuenia permanans & ardens, efficit leuem
eam terram, &
ibi qui naſcitur tophus exugens eſt, & ſineliquore. Ergo
cùm tres res conſimili ratione, ignis vehementia formatæ, in vnam perue-
nerint mixtionem, repente recepto liquore vna cohæreſcunt, &
celeriter
humore duratæ ſolidantur, neque eas fluctus, neque vis aquæ poteſt diſ-
ſoluere.
Ardores autem eſſe in his locis, etiam hæc res poteſt indicare,
quòd in montibus Cumanorum &
Baianis ſunt loca ſudationibus exca-
uata, in quibus vapor feruidus ab imo naſcens, ignis vehementia perfo-
rat eam terram, per eamq́;
manando in his locis oritur, & ita ſudationum
egregias efficit vtilitates.
Non minus etiam memoratur antiquitus cre-
uiſſe ardores &
abundauiſſe ſub Veſuuio monte, & inde euomuiſſe circa
agros flammam.
Ideoq́; nunc qui ſpongia ſiue pumex Pompeianus vo-
catur, excoctus ex alio genere lapidis, in hanc redactus eſſe videtur gene-
ris qualitatem.
Id autem genus ſpongiæ, quod inde eximitur, non in
omnibus locis naſcitur, niſi circum Aetnam &
collibus Myſiæ, quæ à
Græcis {κα}τακεη{αυ}{υέν}οι nominantur, &
ſi quæ eiuſcemodi ſunt locorum
proprietates.
Si ergo in his locis aquarum feruentes inueniuntur fontes,
&
in montibus excauatis calidi vapores, ipſaq́; loca ab antiquis memo-
rantur peruagantes in agris habuiſſe ardores, videtur eſſe certum ab

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index