Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (45) of 376 > >|
7145LIBER II. CAPUT VIII.
Itaque ſi quis voluerit ex his commentariis animadvertere et eli-
gere
genus ſtructurae, perpetuitatis poterit rationem habere.
Non enim
quae
ſunt e molli caemento ſubtili facie venuſtatis, non eae poſſunt eſſe
in
vetuſtate non ruinoſae.
Itaque cum arbitria communium parietum
ſumuntur
, non aeſtimant eos quanti facti fuerint;
ſed cum ex tabulis
inveniunt
eorum locationes, pretio praeteritorum annorum ſingulorum
deducunt
octogeſimas, et ita ex reliqua ſumma partem reddi jubent pro
his
parietibus, ſententiamque pronuntiant, eos non poſſe plus quam annos oc-
toginta
durare.
De lateritiis vero, dummodo ad perpendiculum ſint
ſtantes
, nihil deducitur;
ſed quanti fuerint olim facti, tanti eſſe ſemper
aeſtimantur
.
Itaque nonnullis civitatibus et publica opera et privatas
domos
, etiam regias, e latere ſtructas licet videre.
Et primum Athenis
murum
, qui ſpectat ad Hymettum montem et Pentelenſem.
Item Paris-
tes in aede Jovis, et Herculis lateritias cellas, cum circa lapidea in aede
epiſtylia
ſint et columnae.
In Italia Aretii vetuſtum egregie factum mu-
rum
.
Trallibus, domum regibus Attalicis factam, quae ad habitandum
ſemper
datur ei, qui civitatis gerit ſacerdotium.
Item Lacedaemone e qui-
busdam
parietibus etiam picturae exciſae interſectis lateribus incluſae ſunt
in
ligneis ſormis, et in comitium, ad ornatum aedilitatis Varronis et
Muraenae
, ſuerunt allatae.
Croeſi domus, quam Sardiani civibus ad re-
quieſcendum
aetatis otio, ſeniortun collegio Geruſiam dedicaverunt.
Item
Halicarnaſſi
potentiſſimi regis Mauſoli domus cum Proconneſio marmore
omnia
haberet ornata, parietes habet latere ſtructos, qui ad hoc tempus
egregiam
praeftant firmitatem, ita tectoriis operibus expoliti, ut vitri per-
luciditatem
videantur habere.
Neque is rex ab inopia id fecit; infinitis
enim
vectigalibus erat fartus, quod imperabat Cariae toti.
Acumen au-
tem
ejus et ſolertiam ad aedificia paranda ſic licet conſiderare.
Cum eſſet
enim
natus Mylaſis, et animadvertiſſet Halicarnaſſi locum naturaliter mu-
nitum
, emporiumque idoneum, portum utilem, ibi ſibi domum conſtituit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index