Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
71
71 (65)
72
72 (66)
73
73 (67)
74
74 (68)
75
75 (69)
76
76 (70)
77
77 (71)
78
78 (72)
79
79 (73)
80
80 (74)
< >
page |< < (67) of 213 > >|
7367IN LIB. DE COLORIBVS. potiſsimùm omnes, vt ita dicam, colores ab
ſoluunt.
Aſſumere præterea oportet ſimili-
tudinem, &
ex aliis colorib. permixtis cum
radiis.
carbones enim, & fumus, & ærugo,
&
ſulphur, & pennæ, mixta alia radiis Solis,
alia ſplendori ignis, multas &
varias red-
dunt coloris mutationes.
Quatuor mihi videtur author hîc velle ſignifica-
re;
primùm, quòd accipiendæ ſint colorum ſimilitu-
dines ex motu.
hoc quidam ita intelligit, quaſi dicat,
quòd quando mouetur color quidã vt cum alio per-
miſceatur, ita vt non ſit verus color, ſed ſimilitudo;
ea ap pellabitur nomine illius qui ſigillatim & ſolita-
riè apparet:
cùm ſcilicet neque vnus, nec alter, ſed ter
tius quiſpiam emicat.
Verbi gratia, ſi ex viridi & albo
fiat tertius, denominabitur illa coloris ſimilitudo ab
eo qui ſolitariè &
per ſe apparet. Quam interpreta-
tionem, ſi admittemus, dicẽdum eſt, quòd iuxta com-
monſtratũ modum, (modus autem fuit, conſideran-
das eſſe differentias colorum ex ſubiecto colore.)
ex
ſubiectis coloribus, qui mixtionem ingrediuntur, po
terimus differentias eorum deprehendere.
Et decla-
rat, quo pacto ex ſubiectis coloribus cognoſcendæ
ſint differentiæ, cùm inquit, ex motu, id eſt, ex mixtio
ne ſumentes ſimilitudinem coloris &
imaginem ſe-
cundum id, quod ſolitariè apparet, quod ſcilicet non
eſt aliquid miſcibilium, ſed color quidam ab illis di-
ſtinctus.
Ego tamen cenſeo, quod hic legitur ex mo-
tu, planius in altero antiquo ſcribi πλ{ατ}ϋκῶσ, id eſt
cum latitudine;
vt ſit ſenſus, differentias colorum
vno modo ſumi ex latitudine, quod eſt maiori &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index